Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum rationes quas tangit Magister omni peccato conveniant, sic quod illis rationibus omne peccatum diffiniatur ?

ARTICULUS II. Utrum rationes quas tangit Magister omni peccato conveniant, sic quod illis rationibus omne peccatum diffiniatur ?

Secundo queritur, Utrum omne pec- catum diffiniatur illis rationibus quas po- nit in Littera ?

Videtur autem, quod sic: 4. Quecumque dividunt aliquod commune, diffiniuntur una ratione data secundum nomen illud commune quod dividunt : originale, veniale, et actuale, dividunt peccatum in communi acceptum ; ergo convenit eis data in communi diffinitio de peccato.

2. Item, Speciebus applicabilis est dif. finitio generis: species autem peccati sunt originale, veniale, et mortale: ergo convenit eis diffinitio data de genere.

3. Preterea, Omne peccatum adimit bonum, ut dicit in Littera : et similiter omne peccatum est voluntarium, etiam originale, ut dicit Augustinus, et supra habitum est in Littera : ergo omne pec= catum convenit in causa efficiente et deficiente : cum igitur per illas duas causas praecipue diffiniatur, videtur quod omne peccatum diffinibile sit in diffinitione una in communi.

Sed contra hoc est, quod 1. Id quod est privatio boni, tollit in bono bonum gratia, et diminuit bonum nature: sed veniale non tollit bonum gratiae, nec interrumpit etiam bonum nature, quia sicut supra habitum est, bonum nature non diminuitur nisi secundum ordinem in bonum : ergo corruptio boni non convenit veniali,

2. Item, Originale est necessarium peccatum, ut supra habitum est : quod autem est voluntarium, non est necessarium : ergo originale non conveni cum veniali et mortali in causa efficiente: ergo non potest simul cum illis diffiniri per illam.

Solutio. Dicendum, quod non est una diffinitio, qua in communi possint diffiniriilla genera peccatorum, scilicet originale, veniale, et mortale, sicut probant duae ultime rationes.

Dicenvbum igitur ad primum, quod hoc est verum de dividentibus genus commune: sed originale, veniale, et mortale, non dividunt peccatum, ut species genus dividit, sed sicut per prius et posterius participantia ipsum: sicut potentia et actus dividunt ens, potentiaenim nullam differentiam positivam addit enti, sed addit ei modum qu6 dividitur contra actum, contra quem non dividitur ens: sed actus dividit per differentiam constitutivam, et ideo participat secundum perfectionem. Et ita etiam cum dividitur peccatum per veniale, et mortale, et originale, veniale non aliquid addit super peccatum, quod sit de esse peccali, quia minimum in quo salvatur ratio peccati, veniale est : sed originale aliquid addit : sed id quod addit, non est de esse peccati, sed potius facit ad diminutionem peccati, addit enim tractum ex natura et ex necessitate, et diminuit peccatum. Mortale autem addit id quod perficit esse peccati, eo modo quo peccatum dici potest perfici: et ideo patet, quod licet ista tria dividant peccatum, non tamen suam essentiam participant secundum idem.

Ad aliud dicendum, quod non sunt species peccati: quia veniale non potest esse peccatum vel malum, nisi quia disponit ad peccatum per hoc quod adimit non bonum gratia vel nature, sed potius bonum fervoris in actu devotionis vel operis boni, vel bonum radicationis in subjecto : et ita patet, quod non procedit ratio illa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2