Articulus 3
Articulus 3
Utrum diffinitiones peccati quas Magister ponit in Littera, sint bene assignate ?
Tertio, Queritur de diffinitionibus positis in Litlera, et primo de ista, quod "peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum, contra legem Dei."
1. Originale autem non est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei: ergo non est peccatum, quod falsum est.
2. Item, Omissionis peccatum non est factum : ergo non est peccatum. Et he due objectiones jacent in Liétera.
3.Item, Veniale peccatum non est contralegem Dei: quia quidquid est contra legem Dei, est mortale peccatum: ergo veniale peccatum non est peccatum, quod falsum est.
4. Item, Si non esset: lex Dei, adhuc esset peccatum: ergo male diffinitur per esse contra legem Dei.
5. Item, Queadam sunt mala, quia prohibita, ut comestio de ligno scientiae boni et mali: quaedam autem prohibita, quia mala, et illa sunt vere mala: ergo non est ratio peccati, quod sit contra legem Dei, et potius ideo prohibet lex, quia est peccatum : ergo male diffinitur peccatum per esse contra legem Dei.
1. Queedam peccata sunt, in quibus nihil vult consequi vel retinere, sed potius destruere, ut odium, ira, et invidia : ergo male diffinitur peccatum per illa.
2. Item, Singularia peccata contrarian-_ "vel consequendi quod justitie vetat." tur particularibus virtutibus : non igitur omne peccatum vetatur a justitia, sed etiam ab aliis virtutibus.
Objicitur autem de tertia quae est Ambrosii, hac scilicet, "Peccatum est pravaricatio legis divine, et ccelestium inobedientia mandatorum."
1. Peccatum enim non est prevaricatio nisi lege posita, ut videtur velle Apostolus: sed ante legem positam peccatum est: ergo accidit ei, quod. sit prevaricatio : et sic male diffinitur per preevaricationem.
2. Item, Non omnis virtus est obedientia: ergo non omne vitium vel peccatum est inobedientia: ergo male dicitur esse inobedientia ccelestium mandatorum.
Sunt preterea aliae diffinitiones peccati, sicut illa Augustini: "Peccatum est actus incidens ex defectu boni."
Omne enim peccatum est ex proposito determinato : propositum autem determinatum est causa determinata: et quod est a causa determinata, non incidit: ergo peccatum non incidit: ergo peccatum non est incidens actus. ,
Item, Si dicatur incidens ex defectu boni, queratur, Ex cujus boni defectu incidat ? Si dicas quod ex defectu boni increati: tunc videtur, quod omnis actus nature sit peccatum. Idem sequitur, si incidit ex defectu boni gratia. Si autem dicatur incidere ex defectu finis boni, videtur esse indifferens omne peccatum, cum illud non habeat finem, et tamen factum est.
Sunt et alia diffinitiones peccati, sicut illa quam ponit Augustinus, quod "peccafum est spreto incommutabili bono, rebus mutabilibus adherere."
litem, Augustinus : "Peccatum est appetere quae Christus contempsit, vel fugere quae Christus sustinuit."
Item, Augustinus : "Peccatum est cor. ruptio modi, speciei, et ordinis." Item, "Peccatum est meritum poenae."
Solutio. Dicendum, quod sicut Magi. ster dicit in Littera, in his diffinitionibus non diffinitur nisi mortale peccatum, quod etiam solum simpliciter est peccatum.
Tres autem ille diffinitiones quae sunt in Littera, sumuntur penes triplicem considerationem peccati, ita quod prima sumitur penes substantiam peccati per comparationem ad difformitatem, que, inquam, substantia subjicitur difformitati: ila enim est "dictum vel factum, etc." Et difformitas importatur per hoc quod dicitur, contra legem Dei.
Secunda autem sumitur per causam efficientem peccati per comparationem ad rationem difformitatis: "voluntas enim retinendi vel consequendi, etc.," causa est omnis peccati. Vetatio autem justitie ratio est deformitatis. ;
Tertia sumitur penes contrarietatem ad legem regulantem nos in bona vita : hoc enim est lex divina, et ccelestia mandata.
Quarta autem diffinitio Augustini datur de peccato, secundum quod habet rationem mali, quia sic non est intentio, sed incidit, ut supra habitum est ex defectu boni.
Quinta vero sumitur per aversionem summi boni, et conversionem indebitam ad bonum commutabile.? Hec scilicet, "Spreto incommutabili bono, etc.," ita quod spernere dicatur generaliter pro eo quod est nolle adherere, et adherere dicat adhesionem fruitionis.
Sexta vero sumitur per defectum exemplaris regulantis nos in vita: Christus enim exemplum nobis dedit, ut quemad- modum ipse fecit, ita et nos faciamus-t,
Ad id ergo quod objicitur contra primam, dicendum quod hic non diffinitur originale secundum Magistrum. Vel aliter dicendum, quod est originale originans, et hoc est actuale peccatum: Ada, et de illo tenent dictae diffinitiones : et est originale originatum, et hoc consideratur dupliciter, scilicet inse, et sic non tenent iste dicte diffinitiones: et in sua causa prima, et sic est dictum vel factum, non quod proprium, sed quod alienum, quia primi parentis. Sic etiam supra habitum est, quod est voluntarium voluntate remota, et non propinqua. ©
Ad aliud dicendum, quod secundum probabiliorem opinionem Doctorum, nullum est peccatum omissionis quod non habet aliquem actum, sicut etiam dicitur in Littera. Omittere enim id de quo numquam est cogitatio, nec voluntas, est privatio pura, et non dicit aliquid quod sit a nobis. Unde omissio fit duobus modis, scilicet cum in tempore omissionis voluntas est de contrario, sicut in tempore necessitatis non subveniens miseris, non vult subvenire, et velle non subvenire dicit actum voluntatis, et gratia hujus efficitur peccatum concupitum contra legem Dei. Licet autem haec opinio sit celebrior, tamen alii sunt qui dicunt, quod "dictum et factum, etc.," accipitur communiter ad dictum et non dictum secundum legem, et ad factum et non factum secundum legem. Secundus modus est cum ante tempus impletionis mandati vult aliquid, quod non potest stare cum impletione mandati: ut ille qui tenetur surgere ad Matutinas, ante tempus surgendi vult se inebriare vel nimisinordinate vigilare,cum qua voluntate non potest esse impletio debiti, scilicet quod surgat ad Matutinas.
Si autem quaeritur de hoc, Quare vocetur omissio, cum omne peccatum secundum hoc omissio aliqua sit ? Dicendum, quod ideo vocatur omissio, quia omittit actum qui est in precepto, licet alio actu committat.
Ad aliud dicendum, quod veniale non est peccatum simpliciter : quia peccatum per prius et posterius predicatur de veniali et mortali, ut prius habitum est: sed veniale proprie est praeter legem, et dispositio ad id quod est contrarium legi, et sic indirecte contra legem Dei est.
Ad aliud dicendum, quod lex Dei communiter sumitur ad legem interiorem, et exteriorem: et sicut rectum est ante curvum, quia est judex sui et obliqui, eo quod recto ipsum cognoscimus, ut dicit Philosophus, et obliquum : ita lex Dei sic communiter sumpta, estjsecundum rationem ante judicium omnis actus curvi, et sic secundum rationem ante peccatum: et omne peccatum est peccatum per hoc quod discordat ab ea, et hoc modo intelligitur quod ponitur in tribus diffinitionibus : et sic planum est, quod omne malum eo malum est, quia est contra legem Dei sic sumptam, cum malitie ratio sit discordantia ad rectitudinem legis.
Et hoc modo cessant ille objectiones que fiunt de hoc, quod quaedam sunt prohibita, quia mala: et quaedam mala, quia prohibita.
Ap i quod objicitur de secunda diffinitione, dicendum quod omnia hujusmodi posita, ut in sequenti diffinitione patebit, procedunt a voluntate aliquid consequendi: et ita destruunt alienum, ut consequantur vel retineant proprium : et sic de illis etiam tenet diffinitio.
Ad aliud dicendum, quod justitia dicitur hic generaliter totus ordo rectitudinis quae continetur in lege naturali et scripta, et non ponitur pro speciali virtute, nec etiam ponitur pro generali virtute quae justitia generalis vocatur, sed potius: pro regula vitee contenta in lege naturali et scripta.
Ab Hoc quod objicitur de tertia, dicendum quod lex sumitur communiter, ut habitum est, et sic prevaricationem esse non est peccatum, sed est potius peccali ratio: et ideo bene diffinitur per prevaricationem. ,
AD atiup dicendum, quod obedientia accipitur dupliciter, scilicet pro speciali virtute, et haec est voluntas implendi mandatum, quia mandatum est, et de illa obedientia et inobedientia tenet objectio. Aliter dicitur obedientia genera-~ liter impletio ejus quod est mandatum, non quia mandatum, et sic omnis virtus implet mandatum et cadit sub obedientia in generali dicta, et huic opponitur inobedientia generaliter sumpta quae est omne peccatum: et hoc nihil aliud est quam non impletio mandati quae fit in omni peccato, et sic accipitar in diffinitione Ambrosii. |
AD ip quod objicitur de quarta, dicendum quod illa diffinitio datur de peccato secundum rationem mali, et de illo probatum est supra, quod non est:4” voluntate vel proposito, nec habet cau. sam, sed potius incidit ex defectu bonj. primi, a quo deflectitur in actu peccati, : secundum guod habet peccatum causam deficientem, ut supra est ostensum.
On this page