Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum mala voluntas tantum sit peccatum et non exteriores actus, aut volunias et exteriores actus simul? et, An sit dicendum, quod omnes actus sunt boni et a Deo auctore ?

ARTICULUS IV. Utrum mala voluntas tantum sit peccatum et non exteriores actus, aut volunias et exteriores actus simul? et, An sit dicendum, quod omnes actus sunt boni et a Deo auctore ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Quocirca diversitatis hujus, etc."

Queritur enim, Quae sit ratio diversitatis harum opinionum ?

Et ad hoc dicendum, quod prima opinio detérminat de peccato secundum causam peccati: et quia haec est prima voluntas actualis interior, ideo dicebat voluntatem tantum esse peccatum.

Secunda autem consideravit peccatum vel malum secundum rationem subjecti, et ex parte actus: et quia malitia fundatur tam in actu interiori quam exteriori, ideo dixerunt tam interiores actus quam exteriores peccatum esse.

Tertia autem opinio consideravit. ma- lum secundum rationem mali vel peccati: et quia illa tota consistit in - privatione, ideo dicunt peccatum omnino nihil esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4