Text List

Articulus 5

Articulus 5

Uirum malum in toto potest absumere bonum naturale ?

ARTICULUS V. Uirum malum in toto potest absumere bonum naturale ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa principium: "Alalum autem nihil esse, ut ait Augustinus super Joannem, etc."

Gratia autem hujus duo remanserunt querenda de malo, scilicet,

Utrum ipsum in toto possit absumere bonum naturale ?

Et, Utrum malum sit diminuibile in eo quod est malum ?

AD PRIMUM sic proceditur :

4. Omne quod consumitur secundum partem proportionatam toli, si multiplicetur consumens ipsum, in toto consumetur: bonum naturalea malo consumitur : si ergo multiplicetur malum, bonum naturale in toto consumetur. 2, Item, in Jeremia, n, 16, legitur : Filii Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem: vertex autem summum est: ergo deduxerunt usque ad summum mali: summum autem mali nihil habet de bono: ergo in toto potest consumi bonum naturale.

Ad hoc quidam antiquorum dicere voluerunt, quod bonum naturale diminuitur, sicut dividitur continuum : si enim dividatur continuum secundum pattes proportionatas toti, stat divisio et finitur continuum, ut dicit Philosophus. Si autem dividatur secundum partes habentes rationem totius, cum continuum semper sit divisibile, numquam stabit divisio, eo quod nulla divisionum divi- dit formam continui.a materia continuj.._ Ita dicunt, quod primum peccatum tollit aliquotam partem boni naturalis, et secundum non tantam per aequalitatem, sed dividit a residuo aliquotam, ut primum, et dividit residuum in ratione to-— tius. Unde si primum diminuit centesimam, secundum diminuit centesimam residui, et sic deinceps.

Sep contra hoc objicitur: quia

1. Cum in secundo peccato minus forte _ sitad resistendum naturale bonum, quam in primo, et secundum peccatum sit aequale primo, tune agens aequaliter in minus forti agit minus, etin magis foril agit plus, quod est contra intellectum.

2. Item, Ponamus, quod secundum, et tertium et deinceps peccata sint majora, quam primum: aut ergo tollunt plus in quantitate de bono naturali, aut | minus. Si plus: tune necessario finiretur bonum naturale, quod negat fieri posse Augustinus. Si minus: ergo for~ tius agens in resistente debiliori, facit minus quam debilius agens in resistente fortiori, quod iterum est contra intellectum.

Solutio. Secundum supra dicta dicendum, quod numquam finitur bonum naturale: et tamen bene concedo, quod majus peccatum plus tollit, et minus tollit minus : et hujus causa supra tacta est, quia ex parte illa qua est subjectum, non contrariatur. Kx parte autem altera qua se habet ad actum et ad bonum, corrumpitur a malo, et est contrarium ei : sed ex parte illa potentia est in infinitum, licet finitum sit secundum esse, ut supra dictum est: et bene concedo, quod nulla est solutio posita in opponendo. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5