Text List

Articulus 6

Articulus 6

An malitia sit diminuibilis, et intensibilis ?

ARTICULUS VI. An malitia sit diminuibilis, et intensibilis ?

Secundo queritur, Utrum malitia sit diminuibilis ?

Videtur autem, quod sic: quia unus dicitur minus bonus, quam alius: ergo a simili unus dicitur minus malus, quam alius: ergo malitia est diminuibilis.

SED CONTRA: 1. Oppositum malities, est gratia: et hee non est diminuibilis: ergo nec malitia.

2. Item, Malitia non habet contrarium nisi gratiam: et haec non diminuit eam, sed in toto tollit: ergo non est diminuibilis.

3. Item, Malitia privatio est: et privationes non augentur, nec diminuuntur: ergo nec malitia.

Solutio. Malitia accipitur dupliciter, scilicet secundum subjectum in quo sub— stantificatur : et hac est actus, vel habitus, vel dispositio relicta ex habitu: et ex parte illa potest intendi, et non dimi- . nui: et hoc est ideo, quia in nobis est facere peccatum, et inducere malum habitum, sed non est in nobis movere eum ab anima, vel diminuere cum inductus est, sed per gratiam amovetur et non diminuitur : reliquie tamen possunt crescere et decrescere. Potest etiam considerari ex parte deformitatis quae privatio est, et sic non diminuitur, nec augetur: et quoad primum procedit objectio pima, et duae objectiones secundo facteUltima autem procedit penes secundam considerationem malitiz.

Et ideo patet per hoc solutio ad to-_ tum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6