Text List

Articulus 7

Articulus 7

An omnis actus sit a Deo tam bonus quam malus ?

ARTICULUS VII. An omnis actus sit a Deo tam bonus quam malus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Quidam autem diligenter attendentes, etc."

Et haec est famosa questio, Utrum omnis actus sit a Deo ? Et licet altera pars pertineat ad distinctionem XXXVII, ta-- men ut melius elucescat, disputabitur hic utraque pars.

Er opronitur pro ista opinione sic :. 1. Dare eleemosynam potest fieri bene vel male in se : ergo est indifferens, vel bonum in genere. Omne autem quod est bonum, sive in genere, sive aliter, est a Deo. Adjiciatur ergo haec circumstantia quae est dare eleemosynam propter vanam gloriam : tunc est peccatum : ergo si tunc actus non est a Deo, idem actus numero potest esse a Deo, et potest non esse a Deo, quod est impossibile.

2. Item, Materia est una numero sub privatione et forma: illud igitur quod est causa ejus secundum substantiam qua substat forme, est et causa ejus secundum eamdem substantiam qua substat

privationi : actus autem ad formam boni et privationem, se habet sicut substantia materie ad formam et privationem : ergo id quod est causa actus quando substat forme boni, est etiam causa actus quando substat privationi et malitie : ergo omnis actus est a causa una quae est Deus.

3. Item, Idem actus bene et male potest fieri : si ergo cum male fit, substantialiter agitur ab alio principio quam est Deus : et cum bene fit, substantialiter agitur a Deo: ergo idem per substantiam agitur substantialiter a Deo, et non agitur a Deo, quod est impossibile.

4. Item, Bona et mala actio conveniunt in genere actionis : ergo necesse est, quod conveniant in aliquo uno quod causat actionem illam : hoc autem non est nisi Deus : ergo omnis actio bona et mala est a Deo.

5. Item, Dionysius vult, quod malum non est nisi in bono: si est ergo malum in actione, actio erit necessario bona : sed omne bonum est a Deo: ergo actio que substat malitia in peccato, est a Deo. —

6. Item, Quidquid est causa cause, est causa causati: sed Deus est causa liberi arbitrii_ sive voluntatis : voluntas autem est causa actionis male : ergo Deus est causa actionis quae est mala.

7. Item, Omnis effectus unus qui communiter invenitur in diversis, reducitur necessario ad unum genus cause diversorum illorum, quia unum non causatur nisi ab uno : sed entitas est effectus inventus in bona et mala actione et multis aliis, et est unus effectus ; ergo oportet, quod reducatur in unam causam respectu omnium illorum in quibus invenitur. Constat autem, quod inaliis reduciturin ens primum, sicut in causam : ergo et in istis reducitur in causam eamdem.

8. Item, Constat, quod voluntas est causa male actionis : consideretur ergo ipsa actio secundum substantiam, scilicet conversio voluntatis ad commutabile bonum : ista actio sic considerata, aut egreditur a voluntale secundum quod est causa deficiens, aut secundum quod est causa efficiens. Constat autem, quod non secundum quod est causa deficiens, quia sic nihil nisi deficiens egreditur. Aut igitur ipsa voluntas est causa prima hujus actus qui habet esse per substantiam actus terminati ad materiam boni commutabilis : aut ipsa est causa substantialis peccati, prima movente eam. Si primo modo: ergo voluntas esset causa prima alicujus entis : quia primum est, ante quod non est aliud, et hoc est hereticum. Si autem secundo modo: cum ante voluntatem in ordine cause non sit nisi prima causa, actus ille secundum substantiam egreditur a causa prima, et sic iterum redit, quod omnis actio esta Deo.

9. Item, Detur, quod voluntas illa sit causa actus. Cum igitur non faciat eum de materia, oportet quod educat eum de nihilo : ergo voluntas est potens aliquid creare, quod absurdum est.

10. Item, Exemplis superius de malo inductis probatur idem : licet enim peccatum in parte incidat quandoque ex iniquitate materia, tamen quidquid forme inducitur in monstro, totum ef-~ fluit a virtute informativa : ergo a simili licet defectus malitiae incidat in actu voluntatis, tamen quidquid entitatis habet, totum est a causa prima omnia movente. Idem probatur per motum solis, qui movet vires naturales, circa quarum opera multiplices accidunt defectus : et tamen quidquid est ibi informationis, totum est a virtute solis non errante.

11. Item, De claudicatione : quidquid enim est ibi gressus, totum est a virtute movente tibiam sine errore: deviatio au- tem a recto, causatur a tibie curvitate, que nihil est, sicut nec aliquid est curvitas tibie : ergo a simili sic etiam est in Deo movente liberum arbitrium in actu mali.

12. Item, Hoc accipitur ex verbis Anselmi. Dicit enim, quod audacia est dicere aliquid esse ens quod non sit ab ente primo. Ergo videtur, quod alia opinio sit presumptio, vel heresis.

13. Item, Anselmus in libro de Prescientia et libero arbitrio: "Omnis qua-. litas et omnis actio et quidquid habet essentiam, a Deo est, a quo est omnis justitia, et nulla injustitia. Facit igitur omnia quae justa vel injusta voluntate fiunt, id est, bona opera et mala. In bonis quidem facit quod sunt, et quod bona sunt : in malis vero facit quod sunt, sed non quod mala sunt +." Ex hoc patet, quod mala actio in eo quod habet de esse, a Deo est.

14. Item, Anselmus, ibidem, "Ipsum quoque velle quod aliquando justum est, aliquando injustum, non est aliud quam uti potestate volendi et voluntate, quas Deus dat, in quantum est, bonum est, eta Deo est : quod tunc quidem, quando recte est bonum et justum est: quando vero non recte est, hoc solo quia non recte est, malum est et injustum." Ex hoe accipitur, quod malum non est nisi privatio : et substantia actus in eo quod est, bona et a Deo est. Accipitur etiam ex actu Caiphe qui in verilate mala intentione exercitus est, et tamen a Spiritu sancto dicitur prophetasse : et hoc non potuit esse, nisi actio esset.a Deo.

Sep conrra objicitur pro altera parte : quia 1. Super illud Apostoli ad Roman. mr, 53: St autem iniguitas nostra sustitiam Dei commendat, dicit Fulgentius, "illius rei Deus est ultor, cujus non est actor."

Haec autem res non est nisi actio mala: ergo actio mala non est a Deo. :

2. Item, Super illud Pauli, I ad Co. rinth. viu, 4: Nihil est idelum in mun. do, dicit Glossa quod materiam Deus creavit, sed stultitia hominum formam dedit . Si ergo forma idoli potest esse ab homine sine Deo, etiam actus malug potest esse ab homine sine Deo.

3. Item, Quidquid facit Deus, vult fieri : sed Deus facit actum fornicationis ergo vult fieri actum fornicationis : quod est absurdum, quia non punit aliquem pro eo quod facit quod vult, sed potius premiat ipsum.

4. Item, Quidquid facit Deus, est bonum : sed facit actum fornicationis: ergo est bonus : quod est absurdum et here~ ticum, ut videtur : cum dicat Augustinus, quod actus fornicationis non potest bene fieri.

5. Item, Facit bonum quod movet potentiam ad bonum : si ergo movet etiam potentiam in actu malo, aequaliter operatur bonum et malum : non ergo unum premiabitur, et allerum condemnabitur.

6. Item, Coadjuvans ad furtum et ministrans vires, et ille qui furatur, sunt vituperabiles : sed cooperans et continens potentias et movens eas, est coadjuvans in malo cum malum sit. Cum igitur Deus sic operetur, videbitur alicui equaliter fieri vituperabilis sicut male faciens, quod est absurdum.

7. Item, Actus non causatur nisi secundum quod est in actu, et non secundum quod est in genere vel in intellectu: actu autem non est nisi substratus malitie ergo non causatur ab aliquo nisi substratus malitie. Si ergo causatur a Deo, causabitur secundum quod est malitie substratus : hoc autem falsum-est : ergo actus malus non est a Deo.

Sorvutio. Antiqui circa hane questionem, ut patet in Littera, duobus modis opinabantur. Quidam enim dicebant voluntatem per se sufficere ad actum malum, sed non ad actum bonum vel indifferentem. Et dixerunt, quod ex hoc non sequitur duo principia esse: quia voluntas per se agit actum malum, tamen ipsa non esta se. In eo autem quod est primum principium, exigitur quod sit a se, et agat a se. Ratio autem potior ipsorum fuit, quod actus malus non agitur nisi secundum quod est: sed in genere vel sine malitia existens, non est nisi in potentia et secundum intellectum : ergo non agitur hoc modo. Est autem | actus malus actualiter conjunctus malitie : ergo agitur secundum quod est malitiae conjunctus : hoc autem modo non agitur a Deo: ergo actus malus non est a Deo. Et haec opinio obtinuerat plures antiquorum.

Quia vero moderni viderunt, quod perfectius est agere, quam esse: viderunt, quod id quod non est a se, nec potest a se manere in esse, multo minus potest agere a seipso : et cum actus malus secundum conversionem ad materiam, sit simpliciter actus egrediens a potentia activa perfecta secundum naturam, ideo concluserunt, quod non egreditur ab ea nisi secundum quod movetur a causa prima : alioquin sequeretur duo principia esse : et hac est causa quare et alia opinio fere cessit ab aula, et a multis modernorum reputatur heretica. Sustinendo igitur istam opinionem, solvendum est ad objecta per ordinem.

Ap primum dicendum, quod actus malus dupliciter refertur ad principium efficiens, scilicet concretus malitia, et sic non refertur nisi ad voluntatam quae est principium efficiens et deficiens, sed ulterius non refertur in Deum : et sic non est res, et hoc modo loquitur Fulgentius. Alio modo refertur ad principium efficiens secundnm id quod habet de esse, et hoc modo refertur in Deum ut principium efficiens.

Ad aliud dicendum, quod est forma artis in idolo, et est forma opinionis, que non est nisi in stultitia hominum, sicut forma numinis crediti in Asculapio , et haec non est in re, sicut chimera vel tragelaphus: et haec non est res, et de hac loquitur Glossa : et ideo non sequitur, quod res aliqua sit quae non sit a Deo.

Ad aliud dicendum, quod est voluntas signi quod est operatio : et hoc modo vult Deus actum fieri, sed non malum actum, ut patet ex predictis. Est etiam voluntas beneplaciti : et hoc modo non vult Deus fieri malum actum, nec etiam vult non fieri, sicut patet ex disputatis super finem primi.

Ad aliud dicendum, quod quidquid est actu bonum, est per naturam actus, sed non est bonum bonitate moris, quae est ex relatione ad finem.

Si autem objicitur, quod voluntatis est referre actum ad finem malum, et referre est aliquid agere : et cum illa relatio non sit a Deo : ergo aliquis actus non est a Deo. Dicendum, quod haec relatio non est nisi in relativis habitudo, et ex parte actus est ens et a Deo: ex parte autem finis est privatio, sicut et finis malus : et ideo quia non habet finem bonum, ex parte illa privatio est, et secundum hoc mala est.

Ap a iup dicendum, quod sicut patet ex verbis Anselmi superius inductis, aliter Deus operatur in bono, et aliter in malo: quia in bonis est perfectio substantiae actus et forms moralis, et ideo ibi facit utrumque : sed in malis tantum allerum, eo quod moralis forma deficit im eis.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet in his quae sibi cooperantur per modum consilii et consensum voluntatis : sic autem Deus cooperatur voluntati : sed potius voluntatis natura dependet ad ipsum, sicut secundum dependet ad primum causans et continens, el movens : et in tali ordine defectus incidit ex secundo, et non reducitur ad primum, sicut patet ex tribus exemplis superius in objiciendo inductis, quae repetere non oportet nisi universaliter, quod unum est de sole et calore complexionali, et alterum de virtute informativa in semine, et tertium de virtute movente tibiam curvam in gressu.

Ad aliud dicendum, quod materia con: sideratur dupliciter, scilicet prout est, ot sic est materia in actu. Alio modo congjz deratur materia sine omni forma, et sic non est nisi in potentia. Ita etiam actus substans privationi, actu est, et causatur secundum esse suum quo substat, a Deo: sed consideratus sub privatione, non est nisi in potentia, et hoc modo non causa+- tur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7