Text List

Articulus 8

Articulus 8

De variis diffinitionibus mali.

ARTICULUS VIII. De variis diffinitionibus mali.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K, "Potest etiam queri ab eisdem, Cum peccatum sit, etc."

Hic enim incidit questio, quid sit malum ?

Kt dicit hic Magister, quod est privatio modi, speciei, et ordinis et solvendo objectionem dicit, quod est. privatio active : ex hoc autem accipitur, quod malum agit.

Contra hoc autem est, quod malum est privatio : privatio autem nihil agit ergo malum non agit.

Sed quia dicit Dionysius, quod malum agit virtute boni, et pugnat bono virtute boni, et de hoc supra habitum est distinctione preecedenti, ideo ponemus alias mali diffinitiones, et assignabimus penes quid accipiantur. Ad objectum de ista diffinitione supra est responsum.

Dicit igitar Augustinus in libro de Libero arbitrio, quod "malum est aversio ab incommutabili bono."

Idem, in libro de Civitate Dei, "Malum est male uti bono."

Idem, in libro LXXXITE Ouceestionum, "Malum est privatio boni."

Jdem, in libro de Natura boni, "Malum est corruptio speciei, modi, et ordinis,"

Idem, in libro de Trinitale, "Malum est uli fruendis, ut frui utendis."

Idem, in libro de Vera religione, "Malum est carentia bonis incommutabilibus, quibus fruendum est." Damascenus etiam dicit, quod "malum est ex eo quod secundum naturam est, in id quod est praeter naturam, voluntaria conversio."

Idem, "Malum est tenebra intelligibilis.",

Basilius autem dicit, quod "malum est dispositio anime contrarie se habens ad virtutem."

Queritur, Penes quid sumantur iste mali rationes ?

Et dicendum, quod prima dicit defeetum primi motoris ad bonum, et hic est Deus.

Secunda autem dicit defectum forme que est gratia, in actu conversionis ad bonum commutabile.

Tertia vero dicit defectum finis informantis actum,—

Quarta autem dicit privationem consequentem in bono nature.

Quinta vero dicit perversitatem operis comparati ad finem, et ad id quod est ad finem.

Sexta autem dicit defectum finis qui deberet esse intentus in omni opere.

Septima autem quae est. Damasceni, dicit defectum motoris conjuncti, qui movet ad bonum per naturam.

Octava autem dicit defectum luminis regentis intellectum.

Nona quae est Basilii, loquitur de malo prout relinquitur ex actu malo in disponendo animam per habitum vitii.

Adhuc autem unam dat Anselmus, quae est, "Malum est absentia boni, ubi debet esse :" et hac tangit habitudinem subjecti in quo potest esse malum, in eo quod privationes querunt circa subjecta in quibus sunt.

Et haec de lectione sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8