Divisio Textus
Divisio Textus
"Sciendum est tamen quaedam sie esse peccata, etc." Adhuc autem divisio inducitur sub opinione prehabiti per modum disputationis. Queritur enim ab ista opinione, Utrum peccatum in quantum poena est, a Deo sit, vel actus peccati sit a Deo ? et, Si per modum pene a Deo sit? et, Utram omne peccatum sit poena in quantum peccatum est ?
Hec autem distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit qualiter peccatum accipit rationem pene. In secunda autem ponit epilogum istius opinionis, ibi, K, "Satés diligenter, etc."
Prior adhue subdividitur in duas : in quarum prima ostendit esse peccatum penam. In secunda autem dissolvit quamdam contrarietatem quae videtur esse inter Augustinum et Hieronymum, ibi, H, "Illud autem diligenter, etc."
In prima facit quatuor. Primo, probat omne peccatum poenam esse. In secundo capitulo querit, Utrum in quantum peccatum,vel non ? et determinat, quod non, ibi, B, "Bt ideo merito.queritur, etc." In tertio capitulo querit, Utrum unum peccatum sit poena alterius? ibi, C, "#¢ leet ex hoc sensu, etc." In quarto, ostendit hoc specialiter in quibusdam peccatis, quod sunt poena: et hoc dupliciter : quia primo de peccato originali in fomite, ibi, F, "Quod autem quaedam peccata pena sunt, etc." Secundo in quibusdam actibus qui diffiniuntur per penam, sicut ira, invidia, et hujusmodi, ibi, G, "Preterea nullatenus ambigendum, etc."
On this page