Text List

Articulus 1

Articulus 1

An peccatum sit essentialiter pana ?

ARTICULUS I. An peccatum sit essentialiter pana ?

Secundum ordinem autem. horum nos etiam quaeremus quinque. Primo, super primum capitulum, Utrum peccatum essentialiter poena sit?

Secundo, propter secundum, Utrum omni peccato poena essentialiter conjuncta sit, et quot modis ?

Tertio, propter tertium, Utrum unum peccatum alterius poena sit, et quot modis ?

Quarto queremus, Utrum primi motus poena sint? Et videtur dicere Augustinus, quod sunt poena originalis. |

Quinto, propter quintum queremus, .

Utrum invidia, ira, acedia, et hujusmodi, peena sint substantialiter.

Et hac breviter tangemus : quia una solutio in quolibet Ulorum solvit totum.

Ap primum objicitur sic : 1. Peena essentialiter causatur a peccato : causa autem et effectus numquam sunt idem : ergo peccatum numquam est potentia.

2. Item, Quecumque sic se habent, quod unum est prius altero per tempus, illorum unum non est alterum essentialiter : sed peccatum est meritum pene, et meritum precedit illud cujus est meritum : ergo precedit poenam : ergo peccatum non est pena.

3. Item, Omnis poena justa et bona est: nullum autem peccatum justum est et bonum et a Deo: ergo nulla pena est essentialiter peccatum : ergo conversa simpliciter est vera, nullum peccatum est essentialiter poena.

SED contra est quod 1. Dicit Augustinus in libro Confessionem : "Jussisti, Domine, et sic est, ut sibi poena sit omnis inordinatus motus." Motus autem inordinatus est peccatum : ergo est sibi poena: nihil autem est sibi ipsi poena, nisi substantialiter sit pena : ergo peccatum substantialiter est peena.

2. Item, Peccatum est substantialiter : malum : et malum substantialiter est privatio speciei, modi, et ordinis : ergo, peccatum substantialiter est peena.

3. Item, Peccatum substantialiter est aversio ab incommutabili bono : haec autem est poena damni : ergo peccatum substantialiter est poena damni. Ad hoc etiam faciunt quae sunt in Littera.

Souotio. Sine preejudicio loquendo videtur mihi, quod non substantialiter pec-. catum sit poena peccati, sicut etiam Magister dicit in Littera '.

Ap primum ergo quod objicitur, dicendum quod peccatum secundum quo peccatum, non est poena : quia secundum © quod peccatum, est actus a voluntate libera egrediens : sed substantialiter concomitatur ipsum peena, id est, inordinatio in regno anime, quod imperans fit. imperata, et domina fit ancilla : et ideo sic logquitur Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod peccatum est malum formaliter, et malum est privatio boni active, ut Magister dixit supra : et ideo in constructione accidit peccatum equivocationis, quia sumitur privatio boni passive, cum in premissis active sumeretur.

Ad aliud dicendum, quod est aversio passiva : et haec consequitur peccatum ut effectus causam, non tempore quidem, sed natura et causa : quia non est verum, quod peccatum semper precedit poeenam tempore. Est etiam aversio activa, quando voluntas avertit se in opere : et hec essentialiter est peccatum, et non poena.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1