Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum omni peccato essentialiter pena conjuncta sit ?

ARTICULUS II. Utrum omni peccato essentialiter pena conjuncta sit ?

Secundo queritur, Utrum omni peccato essentialiter pena conjuncta sit ?

Et videtur, quod sic: quia 1. Posita causa, ponitur effectus : causa autem poenae, peccatum est ergo peccato posito, de necessitate induceretur poena.

2. Item, Gregorius : "Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas." Ergo videtur a contrario. sensu, quod omnis adversitas sit a dominio iniquitatis.

3. Item, Psal. cu, 3: Qui propitiatur omnibus iniguitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Ex hoc enim, ut dicit Augustinus, accipitur, quod non est infirmitas nisi ex iniquitate.

4. Item, Hieronymus: "Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt,"

Sep contra : Peena invenitur sine peccato: ergo et peccatum potest inveniri sine poena. Prima probatur in Christo, et in Job qui dicit, Non peccavi, et in amaritudinibus, etc. ', Et in ca#co nato, de quo dicit Dominus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus .

Solutio. Dicendum, quod peccato essentialiter ut cause conjuncta est peena, sicut probant prime objectiones : et pena quadruplex ad minus, quarum due sunt peene damni, una scilicet in amissione incommutabilis boni quod inhabitat Sanctos. Alia est in spoliatione gratuitorum, per quae inhabitat Sanctos Deus. Tertia est corruptio naturalis boni, de qua multum supra habitum est. Quarta est inordinatio virium in regno anime : quia superiores ancillantur, et inferiores dominantur. Preter has sunt ali quae non ita sentiuntur, ut major potestas demonis, et impotentia surgendi a malo, et defectus ad bonum, et in= clinatio in malum, et obtenebratio lumi- nis in intellectu ad bonum, et infinita alia, ut scilicet verum sit quod dicitur, quod qui in uno oiffendit, multa bona perdit.

AbD ip ergo quod objicitur in contrarium, dicendum quod nihil valet : quia pena non est colligata peccato, sicut e converso, et quod poena est satisfactoria pro peccato tam in membris, quam in capite : et ideo ex misericordia Dei inflicta quandoque nobis, et capiti, ut per eam fiat satisfactio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2