Articulus 3
Articulus 3
Utrum unum peccatum sit pena alterius ?
Videtur autem, quod sic 1. Per plura quae inducuntur in Littera primi cap. et tertii ', quae non expedit iterum hic reducere.
2. Idem autem probatur per rationem : Actus enim sequens est causatus ab habitu praecedente : cum igitur praecedens peccatum, relinquat habitum in anima, videtur quod omne peccatum sequens causetur a preecedenti : idem autem est peccatum esse causatum a peccato, quod peccatum esse poenam peccati, ut dicitur in Littera,
3. Item, Videtur quod quodlibet sequens sit poena cujuslibet precedentis : quia pracedens destituit universaliter a bonis auxiliantibus ad standum : id autem quod destituit a bonis auxiliantibus ad standum universaliter, disponit ad casum : ergo quodlibet peccatum disponit et inclinat in casum cujuslibet peccati.
Sep contra hoc videtur esse, quod 1. Dispositio et habitus non inclinant nisi in actum similem illi, ex quo illa dispositio vel habitus relicta sunt : ergo non inclinant in guodlibet peccatum, sed in peccatum simile.
2. Preterea, Videtur quod nullum peccatum sit causa alterius. Cum enim Deus sit justus judex, qualia peccata equaliter punit. Ponatur igitur, quod peccatum primum et centesimum sint aequalia peccata: ergo aequaliter puniuntur: sed centesimum non punitur nisi pena ignis aeterni, posito quod ipsum sit ultimum: ergo nec peccatum primum : ergo nec punitur peccatis sequentibus: ergo sequentia non sunt poena ejus.
3. Item, Justus judex in humanis non ita punit unum latrocinium, ut committatur alterum: ergo multo minus facit hoc judex ccelestis, qui odit iniquitatem ergo unum peccatum non punitur altero peccato.
Solutio. Dicendum, quod unum peccatum est poena alterius peccati tribus . modis: quorum primus sumitur ex parte spoliationis gratuitorum et boni increati et corruptionis boni nature, quae continent in bono et dant virtutem ex parte . conversionis ad bonum commutabile: quia ex illa parte actus peccati dispositionem ad aliud peccatum relinquit in anima; et hoc dupliciter, scilicet ad simile peccatum in specie, ut gula ad gulam, et luxus ad luxum, et sic de aliis: vel aliud in specie, ad cujus actum primum causat pronitatem, ut gula ad luxuriam, quia "venter mero estuans, ut dicit Hieronymus, facile despumat in libidinem." Tertius modus est, quando aliquis se per unum peccatum privat regimine rationis, et postea cadit in aliud, ut si ebrius occidit. Et per hoc patet solutio ad primum contra objectum.
On this page