Articulus 4
Articulus 4
Utrum primi motus procedunt ex necessitate fomitis ?
Et videtur contrarium : quia 1. Quod non est voluntarium, non est: peccatum actuale et personale : sed quod est necessarium, non est voluntarium: ergo videtur, quod talia non sunt peccata.
Et accipit hic Augustinus dupliciter: necessarium, scilicet pro necessario dif. ficultatis, et pro necessario inevitabilita-. tis. Et primo modo refertur ad mortalia: quia post peccatum difficulter resisti- tur mortalibus. Refertur etiam ad singu-: lares motus veniales, quibus etiam per gratiam difficulter resistitur. Si autem accipitur pro necessario inevitabilitatis: tune refertur ad primos motus universaliter simul acceptos : quia impossibile est simul omnes prevenire per voluntatem contrariam omnibus, ita quod nullus surgat. Et datur simile a Magistris de aliquo qui impugnatur a roultis ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum et retrorsum, sursum et deor- © sum : ille enim quemlibet singularem ictum in clypeo recipere potest, sed non potest ab omnibus simul cavere. Et quoad hoc quidem remittitur, et non potest super penam. In quantum autem appetitus sequitur concupiscentiam fomitis, non sunt peene, sed peccata.
On this page