Text List

Articulus 3

Articulus 3

An error Platonis qui posuit tria principia, bene elidatur a Magistro? et, . An materia sit aeterna ?

ARTICULUS III. An error Platonis qui posuit tria principia, bene elidatur a Magistro? et, . An materia sit aeterna ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Plato namque tria esse principia extstimavit, etc."

Hic enim incidit questio de errore Platonis. Videtur enim Plato non convenienter posuisse materiam aeternam, nec exemplar. Et quia error Platonis circa materiam duo supponit, scilicet, quod sit aeterna, et quod sit omnium una: initio queremus tria, scilicet, Utrum materia sit aeterna ? Et secundo, Utrum sit omnium una? Et tertio, de exemplaribus quae posuit Plato.

AD PRIMUM sic proceditur : 1. Omne fieri cum sit accidens, necesse est fundari in aliquo subjecto : creati est fieri: ergo creari necesse est fundari in aliquo subjecto. Sed omnis ratio subjecti quod subjicitur motui vel mutationi, est ratio materia : ergo materia presupponitur ante creari, et ante omne fieri. Quod autem materia subjiciatur in fieri et mutari, accipitur a Philosopho in primo de Generatione et Corruptione, qui dicit, quod hyle primo et per se est subjectum generationis, et corruptionis: si igitur materia semper est posita ante creari, ipsa numquam est creata.

2. item, Omnis operatio facientis aliquid, terminatur ad hoc aliquid, et numquam ad materiam et formam per se solam : creatio est actus facientis aliquid: ergo numquam terminatur ad materiam, sed ad hoc aliquid quod est compositum. Prima probatur in VIL prime Philosophiae multis rationibus: secunda autem supponitur ex Littera in sequenti capitulo. Inde sic: Creatio est super hoc aliquid primo: sed omne hoc aliquid compositum est, et presupponit sua componentia secundum naturam: ergo materia est ante creatum quodlibet, et ante creationem.

3. Item, Primi agentis est perfectissimum opus: sed materia est imperfectissimum : ergo necesse est quod non sit opus primi agentis, sed supponitur ante : ergo materia est ab aeterno.

4, Ttem, Quidquid est ante omne fieri et post omne corrumpi, ipsum nec fit nec corrumpitur : materia est talis: ergo nec facta est nec corrumpitur. Propatio materie, quia prima patet per se: Omne fieri est ex materia, et omne corrumpi est in materiam : sed ex quo est fieri est ante fieri, et in quod est corrumpi est post corruptionem : ergo materia est ante omne fieri, et post omne corrumpi: ergo nec cospit, nec desinit. Et super hanc rationem innixi sunt Philosophi.

SED CONTRA: 4. Si-est ab aeterno: aut fuit sub forma, aut per se solam. Si primo modo: Omne compositum precedunt sua componentia: materia sub forma est compositum: ergo precedunt ipsum sua componentia: ergo est aliquid ante id quod est aeternum, quod falsum est. Si autem sine forma fuit. Contra: Sic est tantum in potentia, et quod tantum in potentia est, non est: ergo materia prima non fuit ab wterno.

2. Item, Natura operando perfectior est quam ars, quia ars dat formam sine transmutatione materie, et nature cum transmutatione: ergo cum primum in potentia operandi vincat utramque, oportet quod ipsum materiam totam educat de nihilo.

3. Item, Agens in inferioribus agit per formam, et habet aliquid de potentia admixtum, eo quod ipsum est compositum, et ideo non potest agere nisi educendo formam: sed Deus est agens quod est totum forma, nihil habens de potentia : ergo ipse aget non tantum formam, sed etiam materiam.

Soiutio. Dicendum, quod materia non est aeterna, licet hoc multi Philosophi posuerunt, et rationem eorum infra in opinionibus eorum magis prosequemur. Dicenpum ergo ad primum, quod creatio non dicit actum, vel passionem quae media sit inter Deum agentem, et id quod educitur de non esse : sed potius relationem consequentem ipsum quod nunc primo de nihilo est, et ante non fuit: et tune de plano cessat objectio, Et hujus hac est ratio : quia perfecti agentis est agere non actione media, in qua res prius sit in fieri quam in esse. Sunt autem alii qui dicunt aliter, scilicet, quod creari sit fieri, et quod fieri sit accidens : et tamen non sit aliquid in-aliquo subjecto, sed est in aliquo ut in causa: hoc autem ego non intelligo, quod accidens esse habeat, et non sit in subjecto, nisi hoc sit divino miraculo. Alii dicunt, quod creari sit fieri, et}sit simul cum esse, et sit concreatum ipsi rei create : utrum autem hoc verum sit, infra queretur. Via planior est, quod vere creantis nihil aliud est, quam quod esse faciat rem postquam non fuit sine mutatione media.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de agente composito, in quo est ali- quid potentie quod non agit, sicut est natura et artifex: quia in illis non est principium agendi nisiforma, et ideo non agunt nisi producendo formam super materiam, et ideo actio eorum necessario terminatur semper ad esse compositi. Sic autem non est de Creatore in quo nihil est in potentia, et ideo ipse agit totum secundum suam voluntatem. Hec autem responsio obligabit nos infra in questionibus de erroribus Aristotelis ad difficiliorem questionem : quia ex ipsa videtur sequi mundi totius aeternitas, ut infra patebit. ,

Ad aliud dicendum, quod hoc parum valet, quoniam perfectissimum agens non agit per necessitatem nature, sed per voluntatem et sapientiam : sapientie autem perfectio consistil in ordine secundum optimum modum universi: et hoc est facere ens incompletum, quod potentia sit omnis forma, et actu nulla : quia aliter referri non posset ad totum universum.

Ad aliud dicendum, quod materia non est ante omne fieri, si fieri dicatur actio creantis : quia cum illa nihil sit nisi facere ex imperio suo rem nunc esse postquam non fuit de ea aliquid nec potentia nec actu, illud fieri non presupponit sibi potentiam aliquam : quianec est proprie fieri, eo quod omne fieri sit inter duos terminos quorum unus est privatio et alter forma, et supra subjectum unum numero sub privatione et forma, sive secundum esse privationis et forme, sicut habitum est. Sed ex illa ratione non potest concludi plus,nisi quod materia prima non sit ingressa in esse per generationem, nec egrediatur ab esse per corruptionem, et hoc quidem verissimum est, et in hoc sensu probatur materia ingenerabilis a Philosopho, et conceditur verum esse ab omnibus intelligentibus veritatem, et in nullo obviat inceptioni materia per creationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3