Text List

Articulus 4

Articulus 4

An verum sit quod Plato supposuit, omnium esse materiam unam ?

ARTICULUS IV. An verum sit quod Plato supposuit, omnium esse materiam unam ?

Deinde quaeritur secundo de hoc quod supponit Plato, omnium materiam esse unam.

Quod enim hoc supponat probatur ex illo : qua aliter oporteret eum dare quartum principium, quod quaedam exemplaria reciperet ab opifice, eadem necessitate qua ipse ponit materiam res pectu formarum. Et videtur, quod bene ponat :

1. Nihil enim fit ab opifice quod non sit hoc aliquid perfectum in natura (et loquimur de his qua per se sunt in natura) : esse autem hoc aliquid necesse est quod habeat aliquid quo sit, et aliquid quo sit hoc aliquid : ergo necesse est sibi ponere materiam qua hoc aliquid sit, sicut ponitur sibi forma qua sit.

2. Item, Omnis forma de se communis est, et hoc probatur ex hoc quod ea quae sunt unius speciei quae est forma substantialis ultima, non differunt nisi per materiam et materie dispositiones : ergo nulla est res quae ab eo quo est, habeat quod sit hoc aliquid : ergo necesse est quod habeat a materia. Cum igitur omnia que vere sunt in natura, sint hoc aliquid, omnia gue vere sunt communicant in materia.

3. Item, Impossibile est ut idem sit principium communicabilitatis, et incommunicabilitatis. Cum autem dico coelum, dico formam : et cum dico hoc coelum, dico materiam sub hac forma : et sic est in Angelis, et in omnibus aliis : ergo in omnibus incommunicabilitas et singularitas est ex parte materie, et communicabilitas et communitas ex parte forme. Cum igitur universale et particulare sit accipere in omni eo quod vere est in na- tura, videtur quod omnibus quae vere sunt in natura, ponitur una materia.

4. Item, Constat quod propria passio non invenitur extra proprium subjectum : substare autem et sustinere propria passio est materiae : ergo praeter materiam non invenitur, et gratia materie convenit cuicumque : hoc autem convenit Angelis, et anime, et ccelo, elemento, et elementatis : ergo in omnibus est materia una, ut videtur. Prima patet per se. Secunpa probatur ex hoc quod unumquodgque illi convenit per se, in quo primo invenitur: sed substare et sustinere non convenit forme primo, quia illa inest et sustinetur : nec etiam efficienti, et hoc patet per se : nec etiam fini, quia etiam ille inest et . sustinetur : ergo cum sit alicujus esse, relinquitur quod conveniat materia, et sic habetur propositum.

Si dicas, quod iste rationes nullo modo concludunt : quia etiam cum dico, hec albedo, dico incommunicabile : et cum dico, albedo, dico communicabile : et iterum dico, quod genus in specie determinatur, et sustinet differentiam ut potentia actum : et tamennon dico, quod in aliquo istorum sit materia. [llud nihil est : quia objicitur de his qua vere sunt : hee autem albedo in natura non erit hee albedo, nisi quia est in hoc subjecto utin materia. Et hoc patet : quia si abstraha-. tur, conjungibilis erit pluribus, et ita communis. Similiter instantia de genere non est ad propositum : quia nos loquimur secundum esse in natura : species autem non est hoc aliquid, sed potius quale quid: tamen propter illud quod dicitur sustinere differentiam ut potentia actum, est genus loco materia, ut dicunt Philosophi, licet nullum genus materia sit vere.

5. Item, Commentator super XI prime Philosophie dicit, quod hoc est materia quod est in ente praeter omnem formam. Inde proceditur sic : Omnis forma distinguit ab aliquo: ergo omne distinctum est formatum. Si autem abstrahatur universale distinguens ab entibus, non rema- nebit nisi solum commune quod est materia. Constat autem quod omnium entium distinctio abstrahi potest : ergo in omnibus entibus remanet unum et vere quod est materia : ergo omnium est materia una.

6. Item, Dicit Philosophus, quod idem numero et idem materia, idem sunt et non differunt : omne autem quod est apud naturam, hoc aliquid est et unum numero: ergo habet materiam: omnis autem materia secunda reducitur ad materiam primam ut (dicit Philosophus) omnia liquescibilia in argentum vivum, et argentum vivum in aquam : ergo omnium prima materia est una, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Materia scitur. et determinatur per potentiam et motum vel mutationes, Dicit enim Philosophus ante finem primi Physicorum: "Substantia autem natura scibilis est per analogiam. Sicut enim ad statuam xs, aut ad lectulum lignum, aut ad aliorum habentium formam materia informis se habet priusquam accipiat formam : sic ipsa se habet ad substantiam, et hoc aliquid quod est : analogia non in omnibus est una:" ergo materia non est una in omnibus.

Si dicas, quod haec est opinio Aristotelis, et non loquitur de materia prima, sed potius de secunda quae non est una in omnibus. Contra : Prima materia est prima potentia ad ens actu in natura, quia de illa tantum loguimur : nulla autem potentia scibilis est nisi per actum et motam : dicit enim Philosophus, quod motus indicat potentiam, et ratio sua est: quia potentia non est nisi ejus quod non habetur, et hoc non acquiritur nisi per motum : ergo cujus non est motus unus vel unius rationisin genere ad actum, illius cum alio non erit materia una. Constat autem, quod non est motus unus spiritualium et corporalium, et corporalium, et incorporalium : ergo non est. materia una ipsorum.

2. Item, Hoc dicit Boetius expresse in. fine libri de Duabus naturis in una per-. sona Christi : "Omnis enim natura incorporee substantiae nullo materie fundamento innititur : nullum vero est corpus cui non sit materia subjecta."

3. Item, Ibidem, "Quia alia res materia fundamento innititur ut corpus, alia omnino materiesubjecto non eget ut incorporeum : nullo modo fieri potest ut corpus in corporalem speciem permutetur."

4. Item, ibidem, "Nulla est incorporalibus rebus materia." De hoc tamen alibi sunt plura disputata : et ideo ista hic suf-: ficiant. os

Solutio. Non fuit opinio Philosophorum magnorum umquam, quod omnium esset materia una. Kt si objicitur de Platone in libro Fontis vite, respondeo quod apud me non habent auctoritatem aliquam libri ili: quia non procedunt ex propriis discipline sive scientiae naturalis. Qui enim in natura rationes. motus et sensus negligit, cum tota natura sit de sensibilibus, et mobilibus, parat se ad decipiendum se et alios. Unde dico non solum esse hoc aliquid, quod est ex materia et forma, sed quod est ex potentia et actu. Quia apud me omnis potentiae causa est privatio, et quod non subjacet privationi aliquo modo, ibi nulla est potentia: et: quantum subjacet privationi, tantum ha— bet de potentia et non plus: et ideo dicit Philosophus quod generabilium et incorruptibilium non est materia una, nec genus unum : cum tamen utrorumque sit materia et genus, sed non unius rationis. Quia potentia ad situm sive ubi, et potentia ad formam non est unius rationis :. sicut nec - motus ad ubi, et motus ad formam. Confirmat hoc dictum Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi. - Spiritualium autem quae sunt hoc aliquid, nulla est materia meo judicio : sed” in ipsis est quod est, et quo est : quorum. neutrum numquam separatur ab altero, ut quod est dicat hoc aliquid quod vere ' est in natura, quo est dicat principium intelligendi et subsistendi ipsum in tali esse : et hujus nulla est potentia ad mo-: tum vel mutationem, nisi equivoce cum aliis quae moventur et mutantur: quia scitum est apud sapientes, quod illo modo per scientiam et ignorantiam non sunt proprie motus et mutationes.

Secundum hoc igitur dico ad primum, quod bene concedo, quod hoc aliquid dicit substantiam : sed hoc non voco materiam, nec etiam est materia.

Per idem respondeo ad sequens : quia non est hoc materia quod facit hoc aliquid tantum, sed ejus quod est id quod. est in spiritualibus.

Per id patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod substare et sustinere non dicuntur univoce de omnibus sustinentibus et substantibus, et hoc solum deesse illi rationi, quod si haberet, concluderetur necessario quod omnium est materia una. Et in isto etiam deficit Auctor Fontis vite: non enim una ratione substat quod per se est in esse, et nullo modo in potentia ad motum est, cum eo quod semper est in esse, sed in potentia ad ubi : et cum eo quod est in potentia ad esse, et ubi. Et hoc ideo est, quia in naturis rerum non sumitur secundum intentiones logicas, sed potius secundum esse ipsius rei, ut vult. Hoc enim (meo judicio) omnis causa fuit controversiae inter Platonem et Aristotelem, quodille rationes universalium sequi voluit, et ex illis rerum principia quesivit. Aristoteles autem non sic, sed ex naturis rerum quesivit principia rei.

Ab attup dicendum, quod si per intellectum separarentur forme rerum, non remanebit idem substans, sed duo, vel tria. Unde notandum, quod aliud est resolvere particulare in universale, et aliud est resolvere rem in sua principia essendi: et tune non erunt eadem principia. que semper sunt in esse et numquam in potentia ad esse, et quae sunt in potentia ante esse: et tunc non concluditur, quod. sit materia una.

Ad ultimum dicendum, quod unum numero et materia sunt unum, hoc non. potest esse generaliter verum, nec gene-' raliter est dictum: quia ad minus instan-. tia est de Deo qui est unum numero, nec tamen est unum in materia hac vel illa. Unde hoc intelligo de his que. individuantur per materiam. Unde alius Philosophus dicit, quod in his quae non sunt ex materia et non habent materiam, nu~ merus non est nisi per causam et causatum. Nec tamen etiam illius dictum approbo in toto, ut infra patebit : quia omnes Philosophi errant generaliter in positione Angelorum. Sed dicimus, quod nu-. merus in talibus est ab eo quod est principium distinctionis et incommunicabilitatis sive singularitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4