Articulus 5
Articulus 5
Utrum Plato bene posuit exemplar esse unum principium, et in quo erravit Plato ?
Hoc enim non videtur absurdum: 1. Supra enim in primo libro Sententiarum dictum est, quod Plato posuit ideas in mente divina, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII Questionum : quas qui negat, Filium Dei negat esse : ergo videtur, quod haec positio non est incon. veniens.
2. Item, Boetius in proeemio primi Arithmeticorum dicit sic : "Numerorum scientiam ille hujus humane molis conditor Deus primam sue habuit rationis exemplar, et ad hance conjuncta constituit quecumque fabricante ratione, per numeros assignati ordinis invenire .con-. cordiam." Constat autem, quod de numero mathematico istud non potest intelligi : ergo necesse est, quod intelliga-. tur de numero ideali qui pracessit omnia. ideata.
3. Item, Quecumque forma potentia. est in materia prima, necesse est quod. illa praecesserit secundum rationem in primo motore, cum in ipso sit mundus archetypus : ergo ponere exemplar per hunc modum non est inconveniens.
4. Item, Boetius in libro III de Consolatione Philosophiae : "Quem non extern pepulerunt fingere cause Materie fluitantis opus.: verum insita summi Forma. boni, livore carens. Cum jcuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine formans : Perfectasque jubes perfectum absolvere partes." Patet igitur quod exemplaria rebus inferioribus preponenda sunt : ergo in hoc non peccavit Plato, ut videtur.
Si dicas, quod in hoc peccavit quod non posuit exemplaria in mente divina, sed extra ipsum Deum : hoc erit contra Priscianum, qui in minori volumine dicit, quod posuit ideas in mente divina antequam prodirent in corpora: ergo videtur, quod in nullo peccavit.
Sep contra est hoc, quod Plato ponit ideas propter duo, scilicet, propter principium scientia, et propter principium generationis, et ad primam partem sic processit ratio ejus :
4. Non est scientia nisi incorporalium et universalium, quae scientia est in omnibus rebus : ergo omnes res sunt in incorporalibus et universalibus.
2. Item, Scientiae rerum non sunt una: ergo principium de eis non est unum - ergo necesse est ponere multitudinem idearum secundum genus in speciem. Constat autem, quod hoc modo ponere ideas ab aeterno fuisse est heresis : ergo Plato peccavit ponendo exemplaria sive ideas.
3. Ex parte altera peccavit : quia sic ratiocinatus est, Nihil agit ultra suam speciem : sed esse hominem et asinum, est extra speciem primarum qualitatum agentium et passivorum : ergo est necesse illis formis dare aliud agens ejusdem speciei cum ipsis : ergo idea asini facit asinum, et idea hominis hominem, et sic de aliis.
4. Item, Nihil fit in actu aliquo nisi per illud quod est in actu illo : omne quod generatur, fit in actu aliquo secundum formam : ergo per aliquid quod semper est in actu illo : hoc autem non invenitur in materia : ergo necesse est ut illud ponatur extra materiam. Et sic iterum videtur sequi, quod necesse est ponere unum hominem extra materiam in ideis, qui generet alios, et asinum, et sic de aliis. Et ideo imponit ei Aristoteles, quod ipse posuit tertium hominem, et tertium asinum : quia unum posuit i im ideis ternis, et alium mathematicum conjungibilem materialibus, quia mathematica per esse in materia sunt : et ideo dixit, quod omnium compositio est ex incorporali et corporali, et hoc etiam videtur tangere in principio Arithmetice : et tertium quod est singularitas. Patet igitur quod hoc est haresis : : ergo Plato errat in positione exemplarium.
Reducitur enim opifex ad_efficientem, exemplar ad formam, et materia ponitur proprio. nomine. Videtur enim, quod efficiens principium et materia prima possunt reduci in idem. Et ille est error David de Dinanto, et objecit sic :
1. Quacumque sunt, et nullo modo differunt, ipsa sunt eadem : Deus et materia prima sunt,et nullo modo differunt: ergo sunt eadem. Patet prima. Secunpa probatur per naturam simplicitatis : quia in simplicibus nulla est differentia : et que nullam habent differentiam, nullo modo differunt.
2. Item, Ens abstrahit ab omni ente distincto : efficiens autem et materia habent esse distinctum : ergo abstracto distinguente remanet idem quod est in utrogue : ergo efficienti et materiae substat idem : ergo reducuntur in idem, ut videtur.
3. Item, Non fit abstractio nisi forme : ergo id quod remanet post omnes formas, est idem in omnibus. Constat autem, quod ens per intellectum est ante omne ens determinatum :; ergo ante creatum, et increatum : ergo idem est in creato, et in increato : hoc autem probatum est esse materiam : ergo videtur, quod opifex et materia reducantur in idem, et hoc concessit ille stultissimus, qui numquam aliquid vere et bene intellexit : et ideo dixit, quod materia prima et Deus et vots sive mens essent idem, et nihil esset principium universi nisi illud, cum tamen sit omnium indivinius et imperfectius.
4. Et dixit hoc signatum esse in templo Palladis, in cujus superstitione erat scriptum : "Pallas est quidquid fuit, et quidquid est, et quidquid erit : cujus peplum nullus umquam hominum homini revelare potuit." Et dixit Palladem esse materiam primam, et peplum ejus esse formam, et multos revelasse peplum hoc usque ad formas Creatoris et creati, et efficientis et forme : et neminem revelasse peplum, et revelando processisse ulterius nisi ipsum, quia ipse solus in toto revelavit. Cum tamen et in hoc mentitus sit, quia ipse hunc errorem ab aliis accepit: namego inveni hunec errorem scriptum in uno libro antiquissimo in Alemania in ceenobio quodam, et inscribebatur liber. ille cuidam Alexandro greco.
1. Impossibile est per intellectum, quod idem sit primum faciens, et primum factum : sed omnis secunda forma materiae est facta: ergo necesse est quod habeat faciens ante se. Si ergo esse Creato~ rem, vel esse Deum, est forma materia : necesse est ponere alium facientem. PriMA probatur sic : Si primum faciens est factum : sed. esse factum antequam sit, est in potentia : ergo primum faciens antequam sit, est in potentia.
2. Item, Nihil est faciens nisi quod est actu agens : nihil actu agens nisi ens actu: ergo primum faciens est primum agens actu, et primum actu ens et prius habitum quod est in potentia ens : sed in potentia ens est non actu ens : ergo primum actu ens est non actu ens : ergo contradictoria verificantur de eodem.
3. Item, Si primum faciens et primum factum sunt idem : ergo idem facit seipsum : sed quod facit seipsum et sibi sufficit ad hoc, facit semper seipsum : ergo primum faciens semper facit seipsum : ergo semper est in fieri : ergo numquam est in esse : ergo numquam in facere : ergo si primum faciens facit seipsum, ipsum numquam facit se. Et quia stultum est querere rationes contra insaniam quam numquam aliquis secundum Philosophiam dixit, ideo ista sufficiant.
Solutio. Dicendum, quod Plato abs— que dubio errat in modo ponendi exemplaria, et hoc quatuor modis : quorum unus est, quod ipse putabat Dei scientiam sicut aliorum causari ex illis, et esse formas in Deo distinctas ab intellectu Dei: quod improbat Aristoteles in XL prime Philosophie. Secundo, quia putabat quod ille non tantum essent in Deo, sed etiam cum ipso generantes entia secundum naturam in propriis formis. Et illas posuit ab aeterno esse cum Deo: quia non vidit qualiter cause proxime educerent aliquam formam, quae non esset suae speciei. Tertio, quia dixit non tantum sic esse, sed etiam mathematicas esse sub illis quae abstrahuntur a rebus naturalibus, et sunt principium scientie in his quae habent scientiam rerum : si hoc est verum quod ipse dixit, discere esse recordari. Si vero posuit discere esse accipere disciplinam, illa non habebatur. Quarto, quia ipse ponebat quod ille forme manent in corporalibus, etiam destructis particularibus in quibus sunt : eo quod aliud sit esse particularium, et aliud esse ilarum formarum. Et haec colliguntur ex diversis libris Ari- stotelis qui haec imponit ei : et videtur etiam extrahi ex Timzxo, sicut patet inspicienti capitulum de diis deorum.
Dicamus ergo ad primum, et quatuor sequentia, quod illo modo ponere ideas verum est et sanctum : et ratio qualiter ponantur, expedita est in primo libro Sententiarum'.
Ap RaATIoNEs autem probantes suum errorem, dicendum ad -primum, quod cum dicitur quod scientia non est nisi universalium et incorporalium, hoc intelligitur secundum rationem, et non secundum esse : ipse autem secundum esse accipiebat. Est enim rei corporalis ratio incorporalis quae sumitur per ea quae sunt speciei, et non materi.
Ad aliud dicendum, quod scientiw rerum non sunt una, si accipiantur res in parte : sed tamen scientiz# in causa omnium per causam illam sunt una et unum et sic scientia Dei de omnibus est una et unum, ut in primo libro Sententiarum disputatum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc est falsum, Nihil agit ultra suam speciem : verum tamen est quod dicit Philosophus, quod omnis generatio est ex convenicnti : quia inter agens et actum proportio est virtutis active et receptive sive passive : unde agens in semine hominis vel alterius, triplex est : elementale, et specificum, et celeste : et his virtutibus conjunctis agenti est virtus formativa seminis. Elementale est ut calidum ignis dirigens et dissolvens, humidum continuans et miscens, et siccum terminans et figurans, frigidum autem tenens et coagulans. Specificum autem est : quia semen virtutis in se habet anima hominis, et semen alterius habet in se virtutem consequentem ipsum ex hoc quod est semen talis speciei vel talis. Coeleste autem est ut vis solis, vel lune, et aliorum planetarum, et stellarum : et ex his proportionatur activum ad hance formam, vel illam. Passivum autem proportionatur in recipiendo : quia non quodlibet est cujuslibet forme receptivum, sed sibi proportionate per virtutem et temperamentum complexionis, et compositionem dissimilium partium si est ex dissimilibus : et ideo nihil prosunt, ut dicit Philosophus, exemplaria ad generationem posita extra materiam : quia si non tangunt, non agunt : et nulla sequitur transmutatio : ergo nec generatio.
Av Hoc autem quod queritur, Quid coegit Platonem ponere opificem, et materiam ? Dicendum, quod Plato bene vidit, sicut probant ultima rationes, quod materia et efficiens numquam coincidunt in idem secundum rem : et cum ipse videret, quod primum efficiens nihil habeat de potentia, nec sit compositum : ipse putabat, quod licet in se non impediri posset ab actu, tamen impediri posset ex defectu recipientis operationes ejus. Cum igitur forma aliquo modo sit in efficiente, vidit bene quod ipse illam ex se aliquo modo dare potuit. Quia autem nihil sibi est in potentia, potentia non fuit in ipso: et ideo illam, ut sibi videbatur, ex se producere non potuit, et ideo dedit eam sibi ab aeterno. Et hee ratio omnes Philosophos coegit ad ponendum materiam esse aeternam. Sed deceptio est in hoc, quia procedunt ac si Deus agat per necessitatem nature : quia tune absque dubio impediretur si non haberet in quid actiones imprimeret suas. Sed nos ponimus quod agit per imperium, et ita de nihilo educit eam. Et hac positione facta, nihil sequitur impossibilium quae timuerunt omnes Philosophi. Finem autem bene viderunt sequi secundum esse id cujus est finis : et ideo eam nullus posuit esse principium.
Ad aliud autem quod objicitur de errore David de Dinanto, dicendum quod. stullissimum ridiculum est : quia nihil ita differt ab aliquo, sicut Deus et materia prima: cum utrumque sit simplex suo modo, quia eorum simpliciter non est unius rationis : et differunt seipsis sicut omnia prima differunt ab invicem, ut diximus in primo libro Sententiarum.
Ad aliud dicendum, quod ens quod abstrahit ab omni ente, non abstrahit ab efficiente primo: quia nihil est simplicius illo : sed hoc est ens quod ipse est, et alia habent esse in proportione ad ipsum : etideo illa ratio nulla est.
Item, ens creatum quod abstrahit ab omni ente creato non dicitur univoce de omni ente creato: ergo sic duplici impedimento non procedit illa ratio, quod aliquid sit commune, ut prius, efficienti primo et materie prime.
Er Ineo patet solutio ad sequens : est duplex separatio sive abstractio, scilicet, formae a materia, et haec non convenit nisi compositis, et intentionis ab eo cujus est illa intentio : et haec omnibus convenit, et nullam indicat compositionem. Nihil enim est adeo simplex, cujus intentio non abstrahitur ab intellectu quando intelligitur : tamen haec abstractio non fit a creato, et increato : quia ante increatum nihil est omnino: et ideo esse quod abstrahitur non est univocum, sed secundum proportionem dictum de increato et de aliis, sicut sepius in primo libro Sententiarum dictum invenitur.
Ad ultimum dicendum, quod haec non fuit mteniio Poetarum velantium Palladem: sed hoc quod dixit Augustinus, quod viderunt Deum, sed non cognoverunt ad plenum : sicut habetur in Act. xvu, 23, quod transiens Apostolus vidit aram in qua erat scriptum, Zgnoto Deo : quia sufficienter non cognosci potest. Et ille, sicut dicit Bernadus super Cantica, est esse omnium, non materiale, sed causale. Velum autem significabat ignorantiam ipsius, et elongationem ab humana notitia. Vel si dicatur, quod illi idololatre errabant, non est inconveniens, cum in multis erraverunt.
On this page