Articulus 6
Articulus 6
An diffinitio creationis qua dicitur, Creare est aliquid de nihilo facere, sit bona ?
Et queruntur tria, scilicet, de ista diffinitione creationis. Et secundo, Utrum creatio sit actus communicabilis alteri ? Et tertio, Utrum sit miraculosum vel naturale creare ?
Ap primum sic proceditur : 1. Facere ponitur in diffinitione ejus quod est creare : si ergo facere est agere, et creare est facere, creatio erit actio : actio autem (ut habetur in libro de Sex principiis) est secundum quam in id quod subjicitur, agere dicimur : ergo creationi subjicitur aliquid in quod agat : ergo creatio supponit subjectum quod est materia, quod supra est negatum.
2. Item, Omnis factio est in aliquo ut in subjecto : creatio est factio : ergo est in aliquo ut in subjecto. Omne autem quod est in subjecto, presupponit sibi illud subjectum secundum naturam : ergo iterum creatio videtur presupponere subjectum.
3. Item, Ipsa creatio aut est creata, aut increata : constat quod non increata, quia sic fuisset ab aeterno: ergo creata. Omne autem creatum aliqua creatione est creatum : ergo creationis est creatio. Quod si detur, hoc necessario abibit in infinitum : quia de creatione creationis similis est questio, et sic ulterius infinite.
4. Item, Creatio est creati creatio : aut ergo intelligitur constructio in ratione subjecti, cum dicitur creati creatio, aut in ratione termini. Si ut subjecti, Contra : Creatura est id quod fit per creationem : ergo creatura dicit factum creationis. Factum autem est terminus fieri : ergo creatum dicit terminum, et non subjectum. Si hoc concedatur, Contra : Omne factum precedit fieri : illud autem fieri est creatum, et non Creator : ergo aliquid creatum preecedit omne creatum, quod est falsum.
5. Item, Hlud fieri cum sit accidens, est in aliquo subjecto : et sic iterum redit quod oportet sibi praponere materiam in qua sit, quae non sit creata: ergo videtur, quod convenientius sit dicere, quod creatio nihil sit.
Solutio. Dicendum, quod creare est de nihilo aliquid facere, hoc modo quo facere convenit Deo. Dicit enim Magister in Littera de Deo, quod sibi voluisse fecisse est : eo quod sua voluntas ad omnia sufficiens est. Et ideo videtur mihi dicendum, quod sicut non operatur presupponendo sibi subjectum, nec presupponendo instrumentum : ita non est actio media inter Deum agentem, et inter creaturam factam : sed facere suum est completa voluntas ad hoc quod res sit quae modo non est, vel ante non fuit : et hoc agere dicit creare : et non secundum rem magis dicit relationem quam actionem, sed secundum rationem dicit hoc magis agere.
Si autem objicitur, quod relatio sequitur sua extrema, et ita creatio est post creaturam, dicendum, quod hoc verum est de quadam relatione : sed de relatione quae est penes actionem Dei creantis non est verum. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod factio ista nihil aliud est quam factum esse post nihil, quod numquam fuit in fieri. Et ideo in ipso facto incipiente nunc primo esse, id est, quod nune est, et ante non fait, est factio, ut in subjecto, et concrea- tur illi : et ideo non oportet illi preponi subjectum.
Ad aliud dicendum, quod ipsa creatio concreata est creatio, et non alia creatione, sed seipsa. Nec objectio procedit, nisi daremus quod est fieri cujus creaturaest terminus : et hoc non concedimus, ut patet ex prius dictis.
Ad aliud dicendum, quod ralio termini hic et ratio subjecti est una, et ideo hoc: quia creatio non dicit motum fieri secundum rem, sed secundum rationem existendi, scilicet, secundum quam ailiquid est post nihil: et in illa ratione creatura est ut terminus, secundum quod ponit factionem Dei: et est ut accidens rel create, ettunc d'cit relationis proprietatem, et tunc creatura est ut subjectum. Nihil autem prohibet idem construi in diversis habitudinibus, secundum quod ipsum diversimode accipitur. Et per hoc etiam [patet solutio ad sequens.
On this page