Text List

Articulus 7

Articulus 7

An creatio sit alteri communicabilis ?

ARTICULUS VII. An creatio sit alteri communicabilis ?

Secundo queritur, Utrum creatio sit communicabile alii ?

Et videtur, quod sic: quia 1. Majus est de impio facere pium quam creare colum et terram : sed de impio facere plum communicatur alteri: quia fit per sacramenta et orationes Sanctorum : ergo et creatio potest alii communicari.

2. Item, Hoc dicit Magister in III Sententiarum, et in quarto tractatu de Potestate baptizandi, quod Deus potuit conferre alicui rei ut crearet aliquid, sed non se: ergo, etc.

3. Item, Quidam Philosophi posuerunt, quod intelligentie creant animas, et una intelligentia aliam : sicut prima secundam, et secunda tertiam, et ita deinceps : ergo videtur, quod possit communicari.

SED CONTRA : 1. Nullius agentis quod est aliquo modo in potentia, est facere nisi formam in composito. Prosatio : quia secundum id quod ipsum est in potentia, non potest agere : omnia autem quae sunt citra Deum, secundum aliquem modum sunt in potentia: ergo non faciunt nisi formam in composito : non ergo creant. Et hoc patet etiam in natura et arte quae semper faciunt preesupposita materia.

2. Item, Inter pure ens, et pure non ens, non est proportio : ergo distantia infinita : ergo virtutis infinite est educere aliquid de nihilo. Sed nihil est virtutis infinite, nisi id quod est essentiae infinite : nihil autem est essentie infinite, nisi Deus: ergo non potest creare minimum quid nisi Deus.

Et hoc videtur concedendum. Ab primum ergo dicendum, quod gratia in justificatione impii non creatur nisia solo Deo : sed ad dispositionem subjecti potest operari meritum Sanctorum, vel sacramentum: sicut etiam ipsam animam rationalem non creat nisi Deus, sed ad eam potest operari natura preparando corpus.

Apip quod dicit Magister, dicendum quod ipse loquitur de operatione per voluntatem vel preces, hoc est, quod ad voluntatem creatures vel preces aliquid crearetur : non tamen per ipsam creaturam, sicut virtute sua operantem, vel virtute sibi conjuncta: quia illa etiam esset creata: eo quod dona Dei omnia preter Spiritum sanctum, creata sunt et finite virtutis,

Ad aliud dicendum, quod non fuit, ut puto, inteatio illorum Philosophorum dicere, quod Angeli essent creatores, sed potius quod illuminatores illorum quae sub illis erant, et motores quodammodo: et ideo illi intenderunt exprimere ordinem Angelorum ad animas, et quod causant eas in bene esse, et non in esse: sic etiam dicit Alpharabius, quod anima est instrumentum intelligentie, cui communicat de lumine sui splendoris,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7