Articulus 8
Articulus 8
An creare sit opus miraculi ?
Videtur autem quod sic : quia 4. Omnes operationes vel cadunt in naturam, vel artem, vel miraculum: constat autem, quod ereare non cadit sub aliis duobus: ergo cadit sub miraculo.
2. Item, Chrysostomus dicit, quod opus solius voluntatis divine est miraculum : creatio autem est opus solius voluntatis divine : ergo.
3. Item, Gregorius in principio super Ezehielem distinguit prophetiam in illam que est de presenti, et de preterito, et de futuro : et suum exemplum quod est de praterito est, quod Moyses cognovit principium mundi: et hoc est quod dicit heec littera, quod dixit Spiritu Dei afflatus, In principio creavit Deus caelum et terram : si autem sic est: ergo apparet supra nostram facultatem cognoscendi : hoc autem est miraculum, ut dicit Augustinus, scilicét, quod est arduum et insolitum, quod supra spem et facultatem admirantis apparet: ergo est miraculosum, ut videtur.
SED CONTRA : Opus creationis est ad instaurandum naturam mundi: per miraculum autem non instauratur natura : quia miraculum raro fit, natura autem semper uno cursu fit : ergo videtur, quod non sit opus miraculi.
Item, quaeritur juxta hoc, Quare dicit : Damus quod est opus voluntatis, non nature : cum creare sit commune tribus : et quidquid convenit tribus, convenit cis gratia nature, ut sepe probatum est in Principio libri ?
Soturio. Dicendum, quod creatio proprie est opus divinum. Nobis autém videtur mirabile, eo quod non possumus inid, quia non subjacet demonstrationi rationis : et ideo etiam Philosophi non cognoverunt ipsum, nisi forte aliquis ex dictis Prophetarum : sed per demonstrationem nullus umquam _ investigavit ipsum, Apud aliquos quidem inveniuntur quaedam rationes probabiles: sed non probant sufficienter : et sic procedunt prime rationes. Bene enim concedo, quod nobis est mirabile, et supra nostram facultatem apparens.
Ad aliud dicendum, quod est ad instaurandum naturam, sed non ex parte naturali : et ideo mirabile. Sicut enim iluminatio ceci instaurat naturam oculi in isto, et instauratio est mirabilis, visus autem est naturalis : ita creatio instaurans totam naturam est mirabilis, sed operatio creati naturalis.
On this page