Text List

Articulus 9

Articulus 9

An facere et creare sint idem, aut unum sit in plus quam alterum ?

ARTICULUS IX. An facere et creare sint idem, aut unum sit in plus quam alterum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, A, § 2: "Facere vero non modo, etc."

1.Secundum hoc enim videtur, quod facere in plus est quam creare vel operari: ergo aliquid commune est operi creature et Creatoris, quod videtur inconveniens.

2. Preterea, Quae differentia est inter facere, et operari ?

Solutio. Dicendum, quod si ista proprie considerentur, tune facere ponit motum, ut dicit Magister in Littera, et sic proprieest nature quae facit cum motu et cum mutatione, secundum quod dicitur in libro de Sex princtpitis: quia omnis motus in actione, et omnis actio in motu firmabitur: operarae autem tantum erit voluntatis vel intellectus in mechanicis et voluntariis, creare autem Dei. Si autem large ista considerentur, tunc quodammodo commune est facere, et suae species erunt creare et operari: tamen. interdum operari etiam sumitur communiter.

Ap opsectom dicendum, quod non est aliquid commune univocum : quia facere non univoce dicitur de facere Dei, et creature.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9