Articulus 3
Articulus 3
Utrum coelum empyreum sit corpus ? et, Quare Philosophi illud non cognoverunt?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Jam est ostensum quando creata fuerit angelica natura, etc."
Incidit enim hic questio de ceelo empyreo : et queremus de ipso tria, scilicet, Utrum ipsum sit corpus? Et dato quod sic, Utrum sit mobile, vel uniforme, vel non ? Et dato quod non sit mobile, Utrum habeat ordinem secundum influentiam aliquam ad alios orbes inferiores? __
1. Omne quod movetar in loco per se, est in loco: omne quod est in loco, ambitur alio corpore : ergo omne quod movetur localiter per se, ambitur alio corpore : nona sphera movetur in loco per se: ergo ambitur alio corpore : ergo necesse est ponere decimum corpus : et hoc vocamus coelum empyreum.
2. Item, Ante omne multiforme uniforme ponendum est: sed sphera nona est multiformis, cum habeat dextrum et sinistrum : ergo necesse est ponere aliud corpus uniforme ante ipsum, et hoc vocamus empyreum.
3. Item, Habens perfectionem optimam sine motu, est ante id quod habet eam cum motu: et quod habet eam cum motu uno, est ante id quod habet eam cum motibus piuribus : sed ccoelum nonum habet perfectionem cum motu uno : ergo ante ipsum erit ponere aliud corpus, quod habet eam sine motu aliquo, et hoc vecamus coelum empyreum.
4. Item, Necesse est quod universitas perficiatur in.ultimo sui per aliquod perfectum : sed omne quod movetur, est imperfectum : ergo non perficitur in aliquo quod movetur, nisi in aliquo corpore non moto: ergo illud erit ponere : hoc autem dicimus esse empyreum.
5. Item, Sancti dicunt expresse, et hee est ratio fortior quare ponimus ipsum : quia scilicet sancti Patres qui Patrem ceeli et coelum melius aliis Spiritu revelante cognoverunt, hoc nobis tradiderunt.
SED CONTRA : 1. Locus et locatum sunt ejusdem nature: quia vult Philosophus, quod idem sit motus ad locum et ad formam, et idem motor : sed locatum in ccelo empyreo non est nisi substantia spiritualis : ergo empyreum debet esse substantia, spiritualis, non corporalis.
2. Item, Locus est ad quem est motus: motus autem Angeli in Deum est : quia dicit Augustinus, "Quod in corporibus est pondus, hoc est in spiritus amor :" et amor Angeli tendit in Deum : ergo celum empyreum, quod est locus Angelorum, est Deus.
4. Item, Locus est contentivus et salvativus locati: hoc autem respectu Angeli non convenit nisi soli Deo: ergo empyreum quod est regio et locus Angelorum, est Deus ipse et non corpus aliquod.
Prarerea queritur, Si ccoelum empyreum est corpus, quare Philosophi non cognoverunt, qui omnium corporum naturas rimati sunt, praecipue si rationes prius inductee aliquam habent necessitatem, ut multis videtur: cum enim ille naturales sint et non fundate supra fidem, ita poterant eas videre sicut et nos. Si dicas, quod Dominus noluit hoc eis revelare, hoc nihil est: quia invisibilia sua revelavit eis per rationes, quod mulot multo majus erat.
Solutio. Dicendum cum sanctis Patribus, quod locus beatorum est empyreum, et corpus a volubilitate mundi secretum, et per rationem non investigabile : quia quidquid scitur de ccelo, scitur per adspectum, vel motum : et empyreum neutro subjacet. Sed cogunt nos alia principia quae ponam in sequenti questionis articulo.
Unpre omnes priores rationes quae videntur quibusdam fortes, fundate sunt super propositiones falsas apud Philosophos hujus mundi.
Major enim in prima propositione est, quia quidquid movetur in loco per se, est in loco per se, et haec propositio ostenditur falsa a Commentatore super sextum Physicorum ante finem, ubi Aristoteles loquens contra Zenonem dicit, quod primum mobile movetur in loco secundum for-~ man etnon secundum subjectum: et ostendit ibi per necessarias rationes Commentator, quod mala est Glossa quam quidam dixerunt, quod movetur secundum partem et non secundum totum : quia partes per se non moventur, sed per accidens motu totius. Item, quia non potest totum moverl nisi omnes partes ejus moveantur: unde ipse dicit, quod nihil prohibet aliquid esse in loco per accidens, et esse locum per se, et movert in loco per se : et hoc est quia motus non dependet a loco. Sed haec alterius sunt negotii. Ex hoe patet, quod illa ratio non necessario concludit coelum empyreum esse, et corpus esse : sed querenda sunt alia principia.
Sequens ratio fundatur super istam : Ante corpus multiforme est corpus uniforme : et haec est impossibilis apud Philosophos : quia corpus sphericum motum non reducitur a Philosopho in uniforme, nisi sicut intelligentia uniformis est : unde impossibile est tale corpus esse : quia jam esset de perfectione ordinis intelligentiae.
Tertia ratio fundatur super istam, quod ante corpus motum sit corpus mobile : et hee est etiam impossibilis: quia major perfectio quam corpus potesi habere secundum naturam, est ipsum esse conjunctum semper sue operationi quae est motus circularis, vel motus simplex, vel plures et multiplices.
SrQuens ratio ridiculosa est : quia immobilitas in corpore ultime perfectionis est secundum naturam.
Sep sEQUENS ratio bona est et cogit, et illius coactio patebit consequenter : quia nos invenimus alia principia ex quibus non sophistice probabitur illud corpus esse.
Ad id autem quod contra objicitur dicendum, quod haec argumentatio teneret, si Angelus esset in loco per se : sed ille locus non datur ei nisi per congruentiam : quia inter cetera corporalia nobilior est, et ideo nobiliori nature magis congruit,
Ap sEQUENTIA dicendum, quod locus spiritualis Angeli Deus est : sed locus habitationis congruentia coelum empyreum est : et dehoc multa notata sunt in primo bro Sententiarum : Si Angelus sit in loco, aut moveatur in loco, et qualiter et quot modis sit in loco: et ideo omnia illa pretermittam hic: et ibi etiam dictum est si duo, vel plures Angeli sunt in eodem loco, et quantus sit Angeli locus !.
Dicendum, quod Beda in Littera optime hoc solvit : quia "a volubilitate mundi secretum est." Si enim non esset motus, nos quidem deprehenderemus unam stellam magis vel minus distare quam aliam per diametrum stellarum magis vel minus : sed non possumus distinguere numerum stellarum, spherarum, et cce- lorum : unde quia illud nec visui subjicitur, nec per motus rationem investigatur sicut nonum, ideo non est cognitum a Philosophis. Nonum enim quamvis visul non subjiciatur, tamen necessitate motus probatur, sicut satis convenicnter probat Alpetragius: et ad illud infra in operibus sex dierum ponemus adhuc rationes.
On this page