Articulus 4
Articulus 4
An coelum empyreum sit immebile, et untforme, vel non ?
Et videtur, quod sit uniforme : quia 1. In Littera dicitur, quod dicitur igneum non ab ardore, sed splendore : ergo totum splendet lumine, ut videtur : ergo est uniforme.
2. Item, Coolum empyreum est regio et locus contemplationis : contemplantes autem toti sunt inlumine : ergo per congruentiam locus eis positus plenus lumine debet esse.
3. Item, Lumen dilatat sensum in exterioribus, et letificat cor: ergo cum ponatur per congruentiam beatis spiritibus; debet esse luminosum totum et uniforme.
4. Item, Quanto per contemplationem vicinior quis efficitur Deo, tanto magis removetur a partita multitudine (at dicit Dionysius) et accedit ad unum : ergo locus congruus etiam ponetur uniformis : quia aliter non responderet secundum proportionabilitatem.
5. Item, Hoc est quod cantatur : "Lux perpetua lucebit Sanctis tuis, Domine 2." Et -figurabatur in illo verbo Exodi quod ubi habitabant filii Israel, fuit lux ?
7. Item, Lad Timoth. vi, 16: Qui lucem inhabitat inaccessibilem. Cum igitur hee lux diffundatur in beatisin loco contemplationis, oportet per congruentiam locum illum esse luminosum.
8. Item, Infernus locus damnatorum est locus perpetuis tenebris deputatus: ergo per oppositum coelum empyreum locus beatorum, est perpetue lucideputatus.
1. Fruitio recessus est ab omni motu et imperfectione : cum igitur coelum empyreum sit locus fruentium, est ipse remotus ab omni motu, et pacatissime quietis.
2. Item, Omnis motus est propter indigentiam, etiam cceli motus secundum Philosophos : ergo cum nulla penitus sit indigentia in loco contemplationis, est coelum empyreum immobile.
Hee autem sunt principia propria ex quibus sancli Patres posuerunt ccoelum empyreum esse, et immobile, et plenum lumine.
1. Natura ignis non est nobilis, et potius datur in tormentis damnatis : ergo de illius natura non debet esse coelum empyreum.
2. Item, Splendens luminosum (ut dicit Avicenna) necesse est quod habeat partes constantes. Et hoc probatur, quia stelle eclipsant se invicem, et tegunt se propter constantiam partium in ipsis, quod non facit alia pars orbis subtilis : et stelle fulgent, et aliae partes orbis non fulgent : ergo si coelum empyreur est luminosum, ipsum videtur et visui subjici, et non subtile et simplex esse.
1. Dicit enim Alpetragius, et ponit eam pro communi animi acceptione, quod quanto corpus primo motori est vicinius, tanto ipsum movetur velocius : sed inter omnia corpora nullum ita accedit ad primum motorem ut coelum empyreum : ergo nullum est adeo velocis motus ut ipsum.
2. Item, Omne quantum est in potentia ad ubi necessario : ergo est mobile: quia potentia ad ubi facit- mobilitatem, ad minus secundum quod orbis est in potentia ad ubi : sed in perpetuis est idem esse et posse: ergo ccoelum empyreum cum sit quantum movetur.
Apipergo quod primo objicitur, dicendum quod non dicitur igneum a natura ignis, sed ex convenientia proprietatis lucis, et nominibus notis apud nos.
Ad aliud dicendum, quod dicitur semper splendens a natura luminosi simplicissimi, et bene concedo, quod nonsplendet ita quod projiciat radios nobis visibiles: quia hoc non congruit excellentiae simplicitatis ejus. Dicitur enim splendor lucis multis modis, scilicet, lucis sapientie Dei, et intelligentiae angelice, et corporis simplicissimi, et etiam corporis spissi subjicibilis nostro visui, et his modis dicitur per prius et per posterius, et tanto minus proprie quanto distant a prima.
Ap ALIAM partem dicendum, quod totum est immobile, et propositio quae inducitur, intelligitur de appropinquatione que est secundum accessum ad motorem secundum quod motor est: et sic non est hic: quia illud corpus non cogit nos querere et ponere nisi status beatorum in gloria, et non generatio et motus inferiorum.
Ad aliud dicendum, quod quantitas de se non facit potentiam ad motum, nisi addatur aliud : et hoc patet : quia abstracta quantitatem habent, et tamen immobilia sunt : sed potentiam inesse ad ubi faciet appositio naturalis proprietatis inclinantis ad aliquod possibile consequi per motum, et motor conjunctus sibi.
Unde dicit quidam Philosophouam, quod quinque necessaria sunt orbi ut moveatur : quorum primum est ut sit aliquod bonum et optimum non conjunclum sibi per substantiam. Secundum, ut illud appetat sibi conjungi naturali desiderio. Tertium, ut illud sit possibile consequi per motum. Quartum autem, ut habeat motorem conjunctum sibi. Quintum autem, ut illud quod appetit continue acquirat: quia sic perpetuatur motus ejus. Quidam autem addunt dispositionem mobilis secundum dextrum, unde fit motus, et secundum sinisirum per quod fit regyratio. Sed de hoc dubie pronuntiant Philosophi: et quidquid sit de hoc, patet quod ex quantitate non habet naturalem ordinem ad motum, nec ipsa per se facit potentiam ad ubi.
On this page