Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum ira, invidia, et huiusmodi, sint pene peccatoris ?

ARTICULUS V. Utrum ira, invidia, et huiusmodi, sint pene peccatoris ?

Quinto quaeritur de quinto capitulo, Utrum ira, et invidia, et hujusmodi, sint pene peccatorum ?

Videtur autem, quod sic: quia diffiniuntur per peenam. Ira enim est fervor sanguinis circa cor ex vaporatione fellis. Invidia autem, dolor in prosperitate bonorum vel promixorum. Ergo videtur, quod sint passiones, et non peccata.

SED CONTRA : Passionibus ut passiones sunt, non meremur, nec demeremur. Siergo talia pec- cata passiones essentialiter sunt, ipsis non meremur, nec demeremur, quod est absurdum.

Soututio. Dicendum, quod passiones considerantur dupliciter, scilicet ut illate: et sic non sunt principium merendi. Con. siderantur eliam ut suscepte per voluntatem, vel causate a voluntate aliquid inor- | dinate vel ordinate amante: et sic sunt merita et demerita : et sic estin illis peccatis quae causant poenas quae sunt in eis amore inordinato proprii boni : et ideo peene non sunt, in quantum sunt peccata, nisi materialiter: sed potius sunt voluntates perverse, quae quia non consequuntur effectum, ideo puniuntur et. tabescunt seipsis: ut invidia voluntas est impediens alienum bonum ex amore inordinato proprii : et quia non impedit, tabescit, et sic de aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5