Divisio Textus
Divisio Textus
"Post haec de actibus adjiciendum videtur, etc." In ista distinctione agit Magister de quantitate actuum exteriorum querendo, Utrum et ipsi secundum intentionem debeant pensari ?
Et dividitur in tres partes : in quarum prima proponit questionem cum auctoritate Ambrosii, qui videtur dicere, quod in omnibus affectus nomen operi imponit. In secunda, inducit duas opiniones varie illam questionem solventes, quarum prima incipit ibi, B. "Sed queritur, Utrum omnia opera, etc." Secunda incipit ibi, B, § 2: "Alits autem, etc." Et pro illa opinione inducit longum capitulum ex verbis Augustini. In ultima autem distinctionis parte determinat, qualiter illi qui sunt de prima opinione, respondent verbis Augustini, et haec incipit ibi, D, "Quae tamen quidam , contendunt numgquam habere, etc."
On this page