Articulus 1
Articulus 1
Utrum bonum et malum sunt differentie constitutive actionis voluntarie in moribus ?
Incidit autem hic dubium circa primam partem distinctionis, An bonum et malum differentie constitutive sunt actionis voluntarie in moribus : ita quod bona actio differat a mala, vel non?
Videtur quod sic, 1. Quecumque forme intransmutabiIles sunt circa subjectum, videntur illi subjecto esse substantiales : sed bonum et malum in actione sunt formae; intrang. mutabiles circa actionem voluntariam - ergo sunt forme substantiales. Priyy probatur per diffinitionem accidentis, quod contingit eidem inesse et non inesse. Secunps probatur per hoc, quia quecumaue actio est bona, illam numquam contingit fieri malam, ita quod maneat eadem numero: et sic habetur propositum.
2. Item, Actio in moribus non specificatur nisi per rationem boni et mali : ergo videtur, quod bonum et malum sint forme substantiales actioni.
3. Item, Actio super debitam materiam dicit bonum.in genere, cui sicut species respondet bonum ex circumstantia : circumstantiae autem faciunt actum bonum, vel malum : ergo videtur, quod bonitas et malitia sint forme specifican-~ tes actum sive operationem voluntariam.
SED CONTRA : 1. Malum privatio est: nulla autem privatio specificat aliquid : ergo malum non ponit actionem in specie.
2. Item, Quaecumque circa individua ejusdem speciei differenter insunt, ille non possunt esse forme substantiales : bonum et malum circa individuas actiones ejusdem speciei differenter insunt et contrarie : ergo non possunt esse formae substantiales specificantes actionem. Progatio prime est, quod quidquid est post speciem, est de accidentibus, ut dicit Boetius. Secunpa autem probatur per exemplum : quia coitus omnis est una actio specie : et tamen unus est bonus, et alter malus. Similiter datio eleemosyne a quocumque fiat, una actio est specie : et tamen una est bona, et alia mala: et sic invenitur in multis aliis.
3. Item, Omnes differentie et forme specifice causantur ex eisdem principis, ex quibus causatur substantia quam informant et specificant : bonum autem et malum non causantur ex eisdem principiis, ex quibus causatur actio : ergo non sunt differenti vel forme specifice. ip-
sius. Probatur autem prima per hoc quod differentia potestate est in genere, et forma in materia: et operatio agentis educit ipsam cum operatur super ma-~ teriarn illam. Szcunpa autem probatur ex hoc, quod supra multis modis. probatum est, malum non esse a Deo, et tamen actionem omnem esse a Deo.
Soutvutio. Dicendum, quod bonitas et matlitia accidunt actioni. Sed est accidens duplex. Unum est quod fluit de principiis constituentibus esse, sed est post ipsum, et hoc est speciei accidens, sicut par et impar accidunt numero, et rectum et curvum lines, et risibile homini : cum enim non sit de esse, ut dicit Boetius, necessario est de numero accidentium : sed tamen est accidens per se non transmutabile circa subjectum.
Unde patet, quod prima ratio quae videtur probare bonum et malum esse formas specificas actuum, ex hoc quod non transmutantur circa subjectum unius actionis, non procedit : quia instantiam habet in tali actione. Hec tamen solutio nihil solvit nisi quoad hominem : quia bonum et malum non sunt proprie passiones actionis,
Est enim accidens individui quod causatur a causa per accidens: ut album et nigrum accidunt homini : et hoc dupliciter potest comparari ad subjectum, scilicet ad subjectum tantum, aut ad subjectum et causam. Primo modo comparatur adhuc dupliciter, scilicet quod duplex est subjectum, scilicet permanens, et id quod est successivum, ut motus. Si primo modo: tunc absque dubio transmutabile est accidens circa subjectum idem numero manens, ut album et nigrum circa hominem. Secundo autem modo comparatum non est transmutabile : et hoc non est de virtute accidentis, sed ex hoc quod transit subjectum, et non potest etiam idem numero resumi : sed si posset resumi, posset etiam esse sub alio accidente, sicut dicimus velox et tardum accidere motui: cum tamen idem numero motus numquam possit esse velox primo, et postea tardus, vel e converso : et hoc etiam modo bonum et malum accidunt actioni. Unde quod non transmutantur, hoc ipsum est per accidens, et non de natura illarum formarum. Si autem comparatur accidens ad subjectum sicut ad subjectum et causam : et hoc contingit dupliciter, scilicet quod nomen subjecti nominat per se causam accidentis : sicut AXthiops causam nigredinis in subjecto, et nix albedinis : et tunc accidens non est transmutabile circa subjectum proximum, sed circa commune, ut circa hominem vel aquam congelatam. Aut ita. comparatur ad subjectum, quod fluat ad aliqua causarum subjecti, sicut est esse Gallicum vel Teutonicum, quod causatur a loco, qui locus generationis est principium quoad aliquid : et sic patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod actio in moralibus specificatur in termino suo, sicut omnis motus : quia propter illum terminum est, et ipse est finis ejus : sed bonum et malum, ut infra patebit, non sic causantur ex fine, sed etiam ex aliis.
Ad aliud dicendum, quod bonum in genere, ut supra determinatum est, non dicitur in genere a generali forma includente sub ambitu predicationis sus species multas, sed potius a prima potentia in moribus : et bonum ex circumstantia non respondet ei ut species de qua substantialiter sine conversione predicetur in eo quod quid est, sed respondet ei ut determinans potentiam subjecti, quae potuit et bene et male fieri : et bonum in actione non semper causatur ex circumstantiis, sed potius ex radice charitatis : et malum quod ex mala radice voluntatis procedit : et frequenter malum est, quod non habet circumstantias, ut interior actus : circumstantie enim proprie sunt circa actus exteriores.
On this page