Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum omnes actus possint dici indifferentes ?

ARTICULUS II. Utrum omnes actus possint dici indifferentes ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in prima opinione, ibi, B, circa initium : "Quibusdam ita videtur esse, qui dicunt omnes actus esse indifferentes,-ete."

Videtur enim, quod hoc sit impossibile : 1. Numquam enim potest esse indiiferens, quod non potest fieri nisi male: odire Deum, persequi innocentem, blasphemare Creatorem non potest fieri nisi male : ergo numquam potest fieri actus indifferens.

2. Item, Augustinus ita dicit in Littera, quod quaedam numquam possunt bene fieri quantumcumque bonam habeant causam : ergo numquam possunt fieri nisi male : ergo numquam indifferenter : quia indifferens est, quod nec bonum est, nec malum : ergo videtur ista opinio falsum dicere.

SED CONTRA : Communis actio est a Deo : nullum malum est a Deo: ergo nullus actus per se est malus, nec per se bonus: ergo omnis actus per se est indifferens, ut dicit ista opinio.

Juxta hoc ulterius queritur, Utrum bonum in genere dicat actum indifferenfem?

Videtur autem, quod sic : quia bonum in genere, est quod potest bene et male fieri : indifferens autem est idem: ergo bonum in genere dicit actum indifferentem.

SED CONTRA : Bonum in genere, dicit actum super debitam materiam : constat autem, quod nuda substantia materie non est debita : ergo per. aliquam dispositionem efficitur debita : illa autem facit bonum in genere, vel malum in genere : ergo ipsa est in ratione boni vel mali : non ergo in ratione indifferentis sunt actus boni in genere, sive bonum in genere non dicit actionem indifferentem.

Solutio. Dicendum, quod indifferens actio dicitur multis modis. Uno modo dicitur actio indifferens, quae potest bene et male fieri et bene informari, cum sit actio deliberative voluntatis, et de se sive de sua specie non ordinatur magis ad unum quam ad alterum : et hoc modo sumitur indifferens, ut infra patebit, quando queretur de indifferenti : et hoc modo proprie sumitur indifferens. Secundo modo autem dicitur indifferens, quod per substantiam subjecti non determinat bonum vel malum quo informatur vel deformatur.

DicrenpuM ergo ad primum, quod cum dicitur, Hae actio hujus agentis, jam demonstratur actio sub accidentibus circumstantiarum formantium vel deformantium ipsam : et similiter cum dicitur, Hic agens sub circumstantiis persone :et verum est, quod sic accepta non potest bene fieri : quando autem ista opinio dicit, quod actio de se est indifferens, intelligit de se pro eo quod est de sua substantia simplici sine circumstantiis intellecta, ut supra sepe expositum est.

Sunt tamen qui dicunt hane esse duplicem, haec actio non potest bene fieri, et hujus hominis actio non potest bene fieri : ex eo quod potest demonstratio fieri ad oculum, et tune demon-~ stratur substantia agentis et actionis sub formis formantibus vel deformantibus eam :et sic dicunt esse veram. Potest etiam esse demonstratio ad intellectum de substantia nuda actionis et agentis, et sic dicunt esse falsam.

Ita haec distinctio sine arte esse videtur per dicta, et patet solutio ad secun— dum : quia Augustinus de actione loquitur cum circumstantlis.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod bonum in genere vel malum, non dicit indifferens, sicut dicit et probat objectio.

Ap i quod videtur hoc probare, dicendum quod cum dicitur, quod bonum in genere potest bene et male fieri, ly potest copulat potentiam dispositam ad alte. rum : sicut cum dicitur, Indifferens pot. est bene et male fieri, potentiam remo. tam tantum : et illa non est propria ratio indifferentis : sed potius in hoc indifferens est, quod nec bonum nec malum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2