Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quid est indifferens ?

ARTICULUS III. Quid est indifferens ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Sed Augustinus evidentissime docet, etc,"

Et queruntur duo. Primo, Quid sit indifferens ?

Secundo, An aliquid secundum Theologum sit indifferens in operibus voluntatis deliberative: ?

AD PRIMUM SIC : Indifferens quod ponitur inter bonum et malum, est quod nec bonum est nec malum : talia autem multa sunt in operibus hominum, sive sint boni, sive mali, sicut comedere, bibere, movere manum, et hujusmodi: ergo indifferens videtur esse opus humanum a voluntate procedens, quod nec est bonum, nec malum.

Sed contra hoc videtur esse, quod 1. Bonum et malum inter ea medium habent quae sunt in eodem genere aliquo: igitur necesse est, quod habeant eamdem causam : sed boni causa proxima, et similiter mali, est voluntas deliberativa: non ergo erit indifferens nisi quod procedit a deliberatione, et nec est bonum neque malum.

2. Preterea, Est bonum nature, et bonum moris: medium autem inter aliqua extrema debet esse ejusdem ordinis secundum naturam cum ipsis: ergo id quod est bonum nature, non debet esse indifferens quod ponitur esse medium inter bonum et malum in moribus. Et hoc dictum sit contra quosdam qui ponunt indifferens in bono nature, vel in bono in genere.

3. Preterea, Si quodlibet quod non est bonum nec est malum in moribus, esset indifferens, jam manus. et pedes et hujusmodi essent indifferentes, quod falsum est: ergo oportet, quod indifferens reducatur in idem genus cause cum bono et malo: illa autem habent causam deliberativam : ergo indifferens actus procederet a voluntate deliberativa, qui non est bonus nec malus.

Sep contra: Cum omne bonum a fine sit bonum, et malum sit malum a privatione finis, id quod neque est bonum neque malum, est id quod caret ratione juste necessitatis et pie utilitatis : ergo est otiosum, quia Gregorius dicit, quod "otiosum est id quod caret ratione juste necessitatis et pie utilitatis :" otiosum autem in Scriptura reputatur peccatum !: ergo indifferens est peccatum : et peccatum est malum : ergo indifferens est malum, quod falsum est.

Item, Videtur indifferens idem esse quod vanum vel frustra: quia, ut dicit Philosophus, "Vanum vel frustra est, quod est ad aliquem finem, et non includit ipsum :" indifferens autem eo ipso quod potest bene fieri, est ad aliquem finem, et non includit illum cum non fiat bene : ergo est idem quod vanum, ut videtur.

Soiurio. Dicendum, quod indifferens accipitur dupliciter, scilicet large, et proprie: et hoc loquendo in moribus tantum. Large dicitur indifferens omnis actus qui de se nec bonum virtutis nec malum vitii determinat: et hoc dupliciter: de se enim non determinat quantum ad substantiam actus in se consideratam: et sic omnis actus est indifferens, ut dicit prima opinio : et hoc modo non loquitur hic de indifferenti. Secundo modo adhuc large dicitur indifferens actus voluntatis de sua forma nec bonum nec malum determinans, sed ordinabilis in utrumque per intentionem: et ille actus procedit aliquando a voluntate justitie : sicut est comedere, ire, moveri, et hujusmodi: et hoc modo iterum non loquitur de indifferenti. Proprie autem dicitur indifferens id quod procedit a voluntate deliberativa, et nec est bonum nec est malum, sed ordinabile in utrumque: et hoc modo queeritur de indifferenti, quia hoc habet eamdem causam, et ordinatur in eodem genere cum bono et malo in moribus: et hoc nihil prohibet ponere secundum ethicum Philosophum : sed an etiam secundum Theologum poni possit, erit quastio in sequenti problemate. a

Ad id quod primo objicitur, dicendum quod illud est indifferens large acceptum : ea autem gue contra objiciuntur, procedunt de indifferenti propriissime sumpto,

Av w autem quod ulterius objicitur, indifferens idem esse quod otiosum, sine prejudicio videtur mihi proprie sumptum indifferens idem esse quod otiosum : sed tamen non reputo semper otiosum actum voluntatis deliberative, quando non immediate refertur in Deum: quia otiosum est, quod caret ratione juste necessitatis aut pie utilitatis. Justa autem necessitas nature, ut quae requirit comedere, et bibere : et pia utilitas est quacumque utilitas circa se vel circa proximum, sicut sunt quaedam circa se ex dilectione ad tedium amovendum vel tristitiam, ut ludi liciti, et symphonie, exercitationes, et locutiones, et cantus, et hujusmodi : propter quod et dicit Philosophus in Il Ethicorum, quod circa delectabile quod in ludo est, medians quidem est Eu- . trapeles ', id est, bene moderatus, et dispositio Eutrapelia. Superfluitas autem Bomolochia: et qui habet eam, vocatur Bomolochus . Quiautem deficit, vocatur éypros velagrestis : et dispositio agricolia. Quecumgue autem fiunt talibus finibus sive in se, sive in proximo, non reputo indifferentia neque otiosa. Quecumque autem a voluntate deliberante aliter procedunt, reputo otiosa et peccata, secundum quod vanum a Theologo peccatum reputatur.

Ad id quod objicitur de vano, dicendum quod differt vanum proprie sumptum ab otioso indifferenti : quia vanum est relatum ad finem, sed non consequitur eum : sed otiosum et indifferens carent illa relatione.

Nota autem, quod sunt quidam circa hoc opinantes diversimode : quidam enim dicunt, quod indifferens est proprie actus voluntatis sive deliberantis, sive non, non relatus ad finem boni vel mali, nec de se determinans alterum eorum, sicut ire, exercitari, comedere, et hujusmodi. Sunt enim quidam actus de se habentes bonum finem, sicut credere, diligere, sperare et hujusmodi. Et isti dicunt indifferens aliquid esse et secundum Ethicum et secundum Theologum. Alii dicunt, quod indifferens non est actus procedens a voluntate quocumque modo se habente, sed a vo- luntate deliberativa, perse neutrum ha~ bens, idest, nec bonum nec malum, nec relatus in aliquid istorum : et hoc dicunt in verbo esse peccatum, eo quod verbum ad alterum est: sed non in opere, eo quod hoc non est ordinatum ad alterum. Et isti salva pace eorum nesciunt quid. dicunt : quia quando verbum dicitur ad alterum, non dicitur ad alterum ut ad finem boni, sed dicitur ad alterum ut manifestans alteri intentionem loquentis : et tunc secundum eumdem modum determinatur factum et verbum voluntatis de- . liberative. Unde et bene dicit Gregorius: "Quod verbum condemnavit, non est credendum quod verbum permiserit, cum majus sit factum quam verbum." Tertii tenent opinionem supra determinatam, quod sit indifferens idem otioso, secun-_ dum quod stricte sumitur indifferens: et ideo non est magna diversitas inter primam opinionem et tertiam.

De hoc tamen in sequenti problemate, et de multis aliis plura inveniuntur in alio tractatu nostro de Virtutibus, questione de bono in genere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3