Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum secundum Theologum sit aliquid indifferens in operibus voluntatis deliberative ?

ARTICULUS IV. Utrum secundum Theologum sit aliquid indifferens in operibus voluntatis deliberative ?

Secundo queritur, An secundum Theologum aliquid sit indifferens in operibus voluntatis deliberative ?

Et videtur, quod nihil omnino: quia 1. Dicit Apostolus ad Coloss. m, 47: "Omne quodcumque facitis in verbo aut. in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri peripsum." Aut ergo impletur pre- ceptum Apostoli, et tunc fit bene: aut non impletur, et tune fit male, quia omittitur : ergo videtur, quod nihil fiat indifferens.

2. Idem concluditur per hoc quod dicit, I ad Corinth. x, 31: Sive manducatis, sive bibitis, etc., omnia in gloriam Dei facite, Infra, ejusdem, xiv, 40: Omnia ho-~ neste et secundum ordinem fiant, scilicet jn vobis.

3. Item, Bernardus dicit, quod stare in via Dei, retrocedere est : si autem aliquis indifferenter agit, ille stat : ergo retrocedit : ergo indifferenter agere, est retrocedere : et hocest malum : ergo indifferens est malum.

4. Item, Dicit Dominus : Dico vobis guoniam omne verbum otiosum quod locutt fuerint homines, reddent rationem de eoin die judicit , Et Gregorius dicit, "multo magis de facto." Cum igitur hoc sit idem quod indifferens proprie sumptum, ut prius patuit, videtur nihil esse indifferens apud Theologum: sed multa mala vel bona.

5. Item, Hoc videtur per illud : Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fru~ ctum ejyus malum . Ergo videtur, quod malus homo omnes actus proferat malos, et bonus bonos proferat actus. Cum igitur sine medio omnis homo sit bonus vel malus, videtur omnis actus bonus vel malus esse.

6. Item, Nemo potest duobus dominis servire: ergo necesse est in quolibet opere servire alteri sine medio: si ergo opus non est de servitute Dei, id est, bonum, sine medio videtur esse de servitute diaboli.

7. Item, Nihil est medium inter retributiones et peenas: ergo nihil debet esse medium inter merita poenarum et retributionum: sed bona opera sunt cause retributionum, mala autem peenarum : ergo nihil est medium inter bonum et malum | opus : ergo nihil est indifferens, ut videtur.

8. Item, Si Adam perstitisset in primo statu, omnia in Deum opera sua retulisset : ergo quod non refert, hoc est ex peccato : sed quod ex peccato est, malum est : ergo non referre est mdlum : et ita non relatum est malum: ergo indifferens est malum. .

9. Item, Augustinus dicit, quod "uti est id quod in facultatém venerit, ad aliud referre quo fruendum est, alias abuti et non uti est:" ergo quod non refert abutitur: sed indifferens cum procedit a voluntate deliberativa, ut habitum est, assumitur in facultatem voluntatis : ergo aut referendum est ad aliud, aut suus usus est abusus : et sirefertur ad aliud, inducit rationem boni: si autem est abusus, efficitur malum : ergo numquam manet indifferens.

10. Item, Augustinus: "Id quod peccatum dicimus, non est concupiscentia. rerum malarum, sed desertio melioris :" sed indifferens deserit melius : ergo indifferens est peccatum, ut videtur.

11. Item, Ratio est rex in regno anime : ergo debet omnia referre in Deum, vel omittit in regendo: relata autem in Deum sunt bona, omissa autem mala: ergo omnia quae sunt sub suo regimine, sunt bona vel mala.

Item, Deus est Alpha et Omega, principium et finis omnium : ergo quidquid est ab eo ut principio, si non intendit in ipsum ut est finis, illud remanet imperfectum : sed indifferens actus est ab ipso, ut a principio: ergo si non refertur in ipsum, utin finem, remanet imperfectum in moribus: quod autem privatur fine perficiente, est malum : ergo indifferens est malum.

Sed si hoc concedatur, 1. Videtur quod Sancti multum pec- cant: nemo enim est qui omnes motus suos voluntarios in Deum referat : ergo tota die peceant Sancti, ut videtur.

Si dicas, quod verbum Apostoli non est preceptum, sed consilium . Contra hoc est, quod loquitur non hominibus quibusdam, sed omnibus : nec de operibus quibusdam, sed de omnibus, ut comedere, et bibere, sine quibus nullus homo vivit. Preeterea, ex modo loquendi videtur, quod et opera nature in Deum referre debeamus : quia comedere et bibere sunt opera nature, cum tamen concessum sit, quod in illis aliquid potest esse indifferens.

2. Item, Si esset consilium, ad minus oporteret quod aliqui implerent sicut perfecti : et videmus, quod nullus implet. |

3. Si dicas secundum quosdam, quod est quoddam preceptum quod obligat habitu, sed non actu, id est, quod habitualiter referatur, non in actu, id est, quod nihil contra gloriam Dei fiat: sed talia sunt opera referibilia ad gloriam Dei. Contra : Secundum hoc enim dormiens impleret praeceptum illud, quia nihil facit contra preceptum Dei : sed omnia sua referibilia sunt ad gloriam Dei: guidquid autem implet preceptum Dei, meretur : ergo dormiens actu meretur, quod falsum est. .

4. Item, Preceptum de se respicit opus quod est in potestate nostra, et non habitum : ergo nihil est dictu, quod habitualiter, et non actualiter obliget.

Ex ista autem disputatione videtur ulterius sequi, quod

1. Religiosi et quicumque alii omnia singularia opera teneantur referre in Deum, vel non erunt meritoria, sed demeritoria : quod valde difficile est susti-. nere, quia nemo talis invenitur.

2. Preterea, Si tenemur omnia referre in Deum : ergo et venialia peccata.

Soxturio. Sine prajudicio loquendo non video qualiter secundum dicta San- 4 ctorum possit sustineri aliquid esse indifferens in operibus voluntatis deliberative : quia aut erit otiosum, et tune reputatur malum in Evangelio : aut erit relatum, ettune erit meritorium : et ideo concedo prima quatuor argumenta.

Ap guintuM autem dicendum, quod non valet : bene enim potest esse, quod homo malus faciat opus non malum: sicut si dat eleemosynam propter Deum, quia non idem est bonum quod meritorium : sed potest esse bonum de genere bonorum, ut dicunt Magistri. Quod autem dicitur, Aut facite, etc. Dicendum, quod arbor non dicitur hic homo agens vel voluntas quae est instrumentum, sed dicitur ibi arbor fructus voluntatis : et hoc verum est: quia a tali actu interiori per se nonprocedit nisi de similitudine fructus, sed ab homine ipso potest procedere ut malum et bonum.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio nihil valet : quia intelligitur, quod uno opere non potest aliquis in contraria intendere : unde dicit Glossa, quod intelligitur de dominis contraria precipientibus : sed tamen uno opere posset tendere in unum secundum quod est de genere bonorum, et per aliud tendere in aliud quod per se est malum.

Ad aliud dicendum, quod nihil est medium meo judicio quoad actus voluntatis deliberative : quia illud quod videbatur esse medium, accipit condemnatio- . nem mali, sed non quoad omnes actus voluntatis, ut patet ex prius habitis.

Ad aliud dicendum, quod non tenemur ad ea omnia quae habuissemus in| statu primi hominis, si stetisset. Et licet aliqua causata sint ex peccato, ut neces-. sitas moriendi, et hujusmodi peenalitates, tamen per occupationem non omnia tenemur referre in Deum, nisi fiant voluntate deliberante : sed subita vel non cogitante non tenemur, et illa non est causa indif- ferentis proprie loqguendo, sed voluntas deliberativa, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod uéi est actus voluntatis deliberative : non tamen dico, quod abatatur si non refert : sed si refert in oppositum, tunc abutitur : et hujus ratio patebit in sequentibus hujus ejusdum problematis.

Ad aliud dicendum, quod desertio meliorum rerum non est nisi per aversionem actualem : et haec aversio non est nisi per conversionem ad oppositum.

Ad aliud dicendum, quod indifferens actus est a Deo, sicut omnis actus : non tamen oportet, quod actu referatur in Deum : quia habet perfectionem secundum naturam : et relatio illa non daret ili perfectionem secundum naturam, sed secundum bene esse tantum: et illud dicitur esse perfectum quod est compleium secundum esse ; tamen verum est, quod vanus remanet non relatus, ut infra patebit.

Av ip quod objicitur in contrarium, sine preejudicio dico, quod est praceptam verbi Apostoli : sed cum sit affirmativam, non obligat ad semper, licet obliget semper. Dico autem, quod obligat pro loco et tempore: et locus et tempus sunt, quando cogitat actu, quod talis actus referibilis est,et meritorius esse potest si referatur. Sed adhuc preceptum tune violatur duobus modis, scilicet per voluntatem tendentem in oppositam relationem : et haec est voluntas contemnens Dei honorem relatione illa, et tunc transgreditur mortaliter et violat praceptum. Omittitur etiam per voluntatem simpliciter : et tunc puto, quod vanum manet opus illud, et fit veniale, et non fit contra preceptum, sed praeter gloriam Dei facimus. Et sic patet, quod a multis impletur mandatum : et a quibus non impletur, ii non semper mortaliter peccant.

Ap ip autem quod contra objicitur, dicendum quod opera talia quamvis sint nature, tamen ordinabilia sunt a voluntate deliberante : et in tali casu loquitur Apostolus.

Ad aliud dicendum, quod ordinans non habet actualem voluntatem : sed istud peccatum habet voluntatem actu deliberantem, ut dictum est: et ideo contra voluntatem Dei: ut facere est in dormiente privatio pura: in vigilante autem si refertur, tunc ponit meritum actuale. Si autem non refert, tunc ponit aliquid fieri contra mandatum vel praeter mandatum, ut dictum est: et ideo in uno casu potest esse peccatum grave, in alio autem otiosum, quod et malum reputatur a Sanctis.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens,

Api quod ulterius queritur, dicendum quod sufficit universalis relatio : sicut verbi gratia, si totum se devovit, omnia opera sunt relata in illa relatione, nisi actualiter in aliquo opere malo fiat revocatio relationis illius : sicut si dicamus, devovit Deo centum marcas, et per singulos dies dat singulos denarios, non oportet quod omni die referat : quia relatio sufficit nisi revocetur : et est simile in his quae feruntur motu violento, in quibus prima vis motiva non semper conjungitur, sed multiplicatur in medio, et manet.

Ad aliud dicendum, quod non valet : quia peccatum veniale est dispositio ad malum : et ideo non est referibile : dictum autem Apostoli intelligitur de his que per naturam ad gloriam Dei sunt ordinata.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4