Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum unus et idem numero actus potest esse bonus et malus ?

ARTICULUS V. Utrum unus et idem numero actus potest esse bonus et malus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi,.C, circa finem : "In quibus aliqui ponunt actum Judeorum, qui crucifigendo, etc."

Videtur enim sequi ex hoc quod unus numero actus possit esse bonus et malus.

1. Unus enim numero actus fuit crucifixio Judeorum : et ideo placuit passio Christi Judeis, et actus Judeorum displicuit Deo; ergo idem placuit et displicuit: nihil autem placet Deo nisi bonum, nihil displicet nisi malum.

2. Item, Hoc etiam videtur in multis exemplis, sicut in omnibus tentationibus Sanctorum quae ex parte tentantium displicent, et ex parte patientium placent, cum tamen una et eadem numero sit actio.

3. Item, Pracipit dominus bonus servo malo ut det eleemosynam, et ille dat eam mala voluntate : illa datio est una numero, et meritoria domino, et demeritoria servo : ergo eadem actio est bona et mala.

4. Item, Hee objectio est de suffragiis que fiunt pro mortuis bonis a vivis ma~ lis, in quibus una numero actio videtur esse meritoria diminutionis pene, et non meritoria. Si dicas, quod hoc non est inconveniens respectu diversorum. Hoc nihil est : quia bonum et malum sunt formae absolute inherentes, et non in comparatione ad alterum : ergo videtur, quod actio quae alicui est bona, in se sit bona: et quae alicui sit mala, in se est mala: ergo eadem numero actio est in se mala, et in se bona, quod impossibile est.

5. Preterea, Videtur hoc verificari de aliquo actu continuo, quem aliquis primo facit propter Deum, et postea antequam finiat, convertit intentionem ad inanem gloriam : tunc enim actus est unus, quia agens unus, et tempus unum, et terminus motus unus: et tamen est primo bonus, et postea malus: ergo una numero actio potest esse bona et mala, quod videtur esse impossibile, cum bonum et malum sunt opposita, vel ut contraria, vel ut privatio et habitus, ut supra determinatum est.

Solutio. Dicendum, quod meo judicio unus et idem actus sic positus ut idem sumatur in essentia, non potest esse simul bonus et malus. .

Ap primum ergo et secundum dicendum, quod non est idem actio et passio : quia actio est in agente sicut accidens in - subjecto, licet sit ab ipso sicut a causa : et ideo licet passio placeat, non oportet quod actio placeat : quia non sunt idem essentialiter, licet simul sint, et unum efficiatur ab altero.

Ad aliud dicendum, quod ibi sunt due actiones realiter, scilicet voluntas dandi in domino, et voluntas non dandi in servo: et ideo domini actio est simpliciter bona : sed actio servi habet duo, scilicet essentiam actionis secundum quod est in agente et ab ipso, et haec est absolute mala: et actum ipsum, et hoc per auctoritatem domini, licet ministerium sit servi : et hoc est bonum secundum quod auctoritas est, et rectum est illud ministerium, licet absolute sit malum.

Ad aliud dicendum, quod opus suffragii factum per malum, habet primum motivum illum qui est in purgatorio, et illius gratia informat actum ipsum : sed actio ipsa substantialiter est mala et demeritoria facienti, vel ad minus non bona.

Ad aliud dicendum, quod in tali actione sunt due actiones morales, licet - una sit naturaliter : et quoad diversas sui partes ab intentione diversimode informatur : est enim in moribus intentio principaliter movens : et cum ibi sint duae intentiones, sunt duo moventia, et ad duo moventia sequuntur duae actiones, et non una.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5