Divisio Textus
Divisio Textus
"Cumque intentio, ut supra dictum est, etc." In hac distinctione Magister determinat quamdam questionem quae sequitur ex habitis, scilicet utrum omnis actus infidelium peccatum sit, quorum intentio nulla dirigitur a fide ?
Dividitur autem in duas partes: in quarum prima determinat, utrum omne illud opus peccatum sit, quod non fit ex fide dirigente et charitate informante intentionem ? Jn secunda autem questione ex incidenti, quia intentio uno modo est voluntas relata ad finem, queerit, utrum omne peccatum sit voluntarium ? Et haec incipit ibi, D, "Post hee investigari oportet, etc."
In prima parte sunt quatuor capitula, in quorum primo ex verbis Augustini videtur probari, quod nullum bonum opus est, ubi non est charitas. In secundo, objicitur in contrarium iterum per verba Augustini. In tertio, ponitur responsio secundum eos qui dicunt, quod nullum bonum opus est, ubi non est fides. In quarto, ponitur alia responsio secundum eos qui trifariam faciunt actus divisionem.
On this page