Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum sola voluntas vel intentio sufficit ad meritum vel demeritum, vel actus addit aliquid in utroque ?

ARTICULUS I. Utrum sola voluntas vel intentio sufficit ad meritum vel demeritum, vel actus addit aliquid in utroque ?

Ante Litteram autem propter diversas disputationes Magistrorum queruntur quatuor : quorum primum est, Utrum sola voluntas vel intentio sufficit ad meritum vel demeritum, vel actus addit aliquid in utroque vel non ? Secundo, Utrum intentio facit bonum - vel malum opus ? Tertio, Utrum hoc verum sit, quod intentio dat quantitatem operi bono vel malo ? Quarto autem, Utrum intentio dirigitur fide et charitate, vel non ?

Ap primum dicit sic : 1. Bernardus in libro de Libero arbitrio et gratia: "Bona intentio sufficit ad bonum meritum, sed bona actio requiritur ad exemplum." Ergo videtur, quod actio. nihil operatur respectu) premil, sed intentio tantum.

2. Item, Super illud locum Psalmi xxx1,5: Dizi: Confitebor, etc., dicit Glossa: "Voluntas pro opere computatur." Ergo videtur, quod superfluum sit opus, cum Deus non reputet nisi quod vere est sufficiens.

3. Item, Psal. cxxv, 3: Qui seminant in lacrymis, etc., dicit Glossa : "Ad quam sufficit si desit facultas." Ergo videtur, quod in omni bono sufficit voluntas.

4. Item, Hoc idem videtur per rationem : Meritum enim est secundum illud attendendum, quod maxime nostrum est : nihil autem adeo est nostrum, sicut id quod maxime est in nostra potestate : et hoc est voluntas, ut dicit Augustinus in ultimo capite istius distinctlonis ' : ergo videtur, quod secundum volunta~ tem hominis meritum attendatur.

5. Item, Omnes nos Deus aequaliter creavit ad regnum : ergo etiam potestatem merendi posuit in aliquo qued equaliter habent omnes: hoc autem non potest esse opus exterius, sed voluntas interior: ergo potestas mériti consistit penes voluntatem, et non penes opus exterius.

6. Idem et per auctoritatem videtur, quod extrinsecum opus nihil addit merito: quia super illud Marci, xu, 43: Vidua haec pauper plus omnibus misit gui miserunt in gazophylacium, dicit Glossa : "Merito pie intentionis sunt opera accepta." Ergo intentio est plus accepta vel potius sine opere, quia vidua nullum vel parvum fecit opus respectu aliorum.

7. Item, Glossa Hieronymi, ibidem, "Non quantum, sed ex quanto des considerat." Kt ex hoc sequitur idem.

8. Item, Super illud, quod meritum non abundavit ®: dicit Glossa: "Ubi equa est voluntas, aqualem habebit mercedem."

9, Item, Gratis est totum quod operamur : gratia autem non datur secundum opera, sed dona: ergo videtur, quod nec meritum quod est a gratia, sit in operationibus exterioribus, sed in interiori actu gratia.

Si dicatur, quod ita in bonis, sed in malis non: quia malum in opere pejus est quam in voluntate sola. Contra hoc sic objicitur : Super illum locum Psalm; vu, 3: Eilenim in corde iniguitates, operamint, etc., dicit Glossa : "Si vis et non potes, Dominus factum reputat."

10. Item, Super illud Levit. xv, 19: Mulier, quae redeunte mense patitur fluzum sanguinis, Glossa: "Voluntas pro facto reputatur :" ergo idem est in malis, etetiam in bonis : et sic videtur, quod ex neutra parte aliquid adjiciat opus.

Sep contra objicitur sic : 4. Dicit Jacobus in canonica, u, 20: Fides sine operibus mortua est: fides autem dirigit intentionem : ergo et intentio sine operibus nihil valet.

2. Item, Gregorius: "Charitas operatur magna, siest : si vero desinit ope. rari, charitas non est." Ergo videtur, quod in charitate quae est finis operum, ut supra dictum est, exigantur opera.

3. Item, Gregorius : "Probatio dilectionis est exhibitio operis."

4. Ttem, Hf ad Corinth. vin, 10 et 11: Velle ceepistis ab anno priore: nune vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendt ex eo quod habetis.

5. Item, Pbidem, ¥. 12: Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, etc.

6. tem, Ibidem, 1x, 6: Qui parce seminat, etc., et loquitur de operibus, Ex his autem et multis aliis patet, quod opera bona in charitate facta, valent ad remunerationem et meritum.

7. Preterea, Absurdum esset dicere, quod non valerent : quia sic retraherentur homines ab operibus.

8. Item, Apud judicium hominis non equaliter remuneratur serviens sola voluntate, quam serviens voluntate et opere : ergo et sic est apud justitiam divinam. Similiter videtur quod in malo etiam adducunt : quia apud judicium hominis fur condemnatur, non qui vult furari, licet incomparabilis sit : ergo etin judicio Dei ita debet esse, quod factum magis condemnatur, quam voluntas sola.

9. Item, Matih. xxv, 35 et seq., rex, scilicet Deus, et bonis et malis objicit facta tamquam causam salutis vel condemnationis, dicens : Ksurivi, etc.: ergo opera adduntur voluntati.

Sonvutio. Dicendum, quod in bonis sufficit voluntas et intentio in adultis, in omnibus illis casibus in quibus deest facultas operis. In omnibus autem illis casibus in quibus suppetit facultas, mentitur sibi intentio et voluntas, nisi procedat in opere : et tunc voluntas et factum simul remunerantur.

Per hoc patet solutio ad omnia ea que objecta sunt de bonis.

Item, Distinguendum est in merito. Est enim meritum actualis premii hic, et in futuro: in futuro, ut glorietur de multitudine bonarum operationum : hic autem, ut radicetur in bono per confirmationem habitus et augmenti gratia, ex cognoscibili quia bene utitur accepio, et hujusmodi: et ad hoc valent opera, et adjiciunt super hoc voluntatem completam. Et est meritum respectu preemiisubstantialis tantum, ut quis glorietur in participatione Dei : et hoc attenditur tantum secundum radicem charitatis.

Per hoc patet solutio omnium quae objiciuntur de bonis.

Ap iw autem quod objicitur de malis est etiam una solutio, quod voluntas completa reputatur pro facto in his quae in peccato sunt contra Deum, ut est contemptus, aversio, ingratitudo, et hujusmodi. In his autem quae sunt contra proximum, non est adeo nociva voluntas completa sola, sicut opus : et per con~ sequens poena damni et sensus est e# qualis, sed poena remorsus non ita, Sed ta~ men notandum, quod in quibusdam pec- catis vix ita completa voluntas est in Se, sicut in opere carnis, sicut in fornica.. tione : quia delectationem ibi addit cor. poralis actus.

Ad id autem quod objicitur de judicio hominis quod condemnat opus, non vo. luntatem, non est simile: quia hoc facit homo, quia non videt cor: Deus autem qui cor intuetur, utrumque condemnat, et magis cor, quam opus.

Per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1