Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum intentio facit bonum vel malum opus ? Secundo queritur, Utrum intentio facit bonum et malum opus ?

ARTICULUS I. Utrum intentio facit bonum vel malum opus ? Secundo queritur, Utrum intentio facit bonum et malum opus ?

Videtur autem, quod sic : 1. Per illud Luce, vi, 45 : Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo, etc.: ibi dicit Glossa: "Thesaurus cordis est intentio, de quo Dominus judicat opera." Ergo videtur, quod bona et mala sint opera per intentionem bonam vel malam.

2. Item, Bonum quod est perfectum in esse et bene esse, potest fier1 malum per intentionem, ut est credere in Deum, vel dare eleemosynas mala intentione factum : ergo multo magis malum quod imperfectum est et defectus, potest fiert per intentionem bonum : ergo bonum fit malum per intentionem, et malum honum, et sic qualitas operis generaliter pendet ex qualitate intentionis.

3. Item, Cum opus non sit causa intentionis, sed potius intentio causa operis, et causa influat suam qualitatem super causatum, videtur quod bonitas vel malitia intentionis profluat in opus : et ita opus est bonum vel malum intentione bona vel mala.

4, Item, Furtum per se malum est : et tamen ex bona intentione factum est bonum in illis qui abstulerunt res AXgyptiorum ex precepto Domini '.

4, Item, Aliquis simplex furatur diviti sine omni remorsu conscientie, ut det pauperi : in illo non movet ad opus nisi jntentio sola bona: ergo videtur, quod efficiatur bonum.

6. Item, Iste intendit peccare mortaliter, et actus in se est veniale peccatum : concedunt Magistri, quod ille propter intentionem mortaliter peccat : ergo similiter debet esse e converso, quod peccans mortaliter ex actu, peccabit venialiter ex intentione, cum pronior sit Dominus ad miserendum, quam ad condemnandum.

Sed si hoc concedatur, in contrarium erunt ea quae habita sunt ab Augustino in precedenti distinctione.

Solutio. Dicendum, quod bonum et malum in opere non causantur uno modo: sed bonum, sicut Dionysius dicit, ex una tota causa est, id est, ad constitutionem boni oportet convenire omnes circumstantias et finem et formam in voluntate agente : et non constituitur nisi ab omnibus his simul per modum totius integralis, quod constituitur ab omnibus suis partibus simul acceptis. Malum autem, ut dicit Dionysius, fit omnifariam, id est, ex quolibet particulari defectu : sicut et totum integrale destruitur qualibet parte. divisim destructa. Et ideo est, quod bonum non est sine intentione bona, licet non sit bonum ex sola intentione : sicut domus non est sine pariete, licet non sit ex solo pariete.

Et per hoc patet solutio ad primum : quia ad malum sufficit intentio corruptionis, licet causetur etiam ex aliis corruptionibus. Sed ad bonum non sufficit integritas intentionis : quia multe alice possunt esse corruptiones circa opus.

Ad aliud dicendum, quod non est simile, sicut patet ex dictis.

Ad aliud dicendum, quod intentio est causa operis, sed non est sola causa: et ideo non procedit objectio illa.

Ad aliud dicendum, quod non fuit furtum illud, sed potius translatio dominii ab eo qui potuit, in potestatem sive dominium populi: et ideo illa argumentatio non probat. :

Ad aliud dicendum, quod in illo opere est ignorantia juris, quae neminem excusat a toto: et ideo est persevera intentio illa.

Ad aliud dicendum, quod sicut est in bono et in malo, ita est in malo et pejori : quia ad pejus sufficit corruptio particularis in actu vel intentione. Ad hoc autem quod malum fiat minus malum in genere, non ita sufficit. Dico autem in genere, ut de mortali in se fiat veniale : quia bonitas intentionis diminuit in eodem genere, sed non mutando genus peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2