Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum intentio quantitatem det operi bono vel malo, et faciat opus bonum vel malum ? oo

ARTICULUS III. Utrum intentio quantitatem det operi bono vel malo, et faciat opus bonum vel malum ? oo

Tertio queritur, Utrum intentio quantitatem det operi bono vel malo ?

Videtur autem quod sic: Glossa enim super illud Luce, xu, 45: "Bonus homo de bono thesauro", etc., dicit: "Quantum boni intendis, tantum boni facis." Et alia super illud, "Malus homo de malo thesauro, etc.:" "Quantum mali intendis, tantum mali facis." Ergo videtur, quod et bonum et malum opus accipit quantitatem ab intentione bona vel mala: sed iste per dationem eleemosyne . vel solam voluntatem martyrii intendit esse martyr : ergo ipse est martyr. Et in malo similiter, iste fornicando intendit peccare venialiter: ergo ipse peccat venialiter: quorum utrumque falsum est : non ergo quantum intendis, tantum facis.

Solutio. Ad hoc potest dici, sicut supra responsum est: et illam reputo solutionem melidrem. Sed tamen Antisiodorensis distinguit hic dicendo, quod cum dicitur, "Quantum intendis, tantum facis :" tantum et quantum possunt sumi nominaliter, et adverbialiter. Si nominaliter: tance sunt in accusativo casu, et est sensus : Quantam rem intendis, tantam facis : et tunc in bonis non tenet propter causas supradictas: quia bonum causaiur ex una tota et sola causa, et non a sola intentione. In malis autem comparatione habita ad pejus, tenet ex parte reatus, licet non teneat ex parte conversionis ad bonum commutabile, ut prius dictum est: sed descendendo respecitu minus mali non tenet : quia non sequitur, si intendis fornicando peccare venialiter, quod pecces venialiter. Si autem sumuntur adverbialiter: tunc possunt notare intentionem in genere et similitudinem, vel in specie in wqualitate. Primo modo vera est, "Quantum intendis, tantum facis," id est, si multum, multum. Si secundo modo, falsa est : quia non ad aequalitatem intentionis semper commensuratur opus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3