Articulus 5
Articulus 5
Utrum omnium infidelium opera de necessitate sint mala vel non ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur . in Littera : et primo de hoc quod dicit,- ibi, A, "Utrum omnis intentio, omneque opus eorum malum sit, etc."
Videtur enim hoc esse verum : quia 1. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala, etc. '. Constat autem, quod infidelis est arbor mala : ergo non facit fructus bonos : go non potest facere opera bona.
2. Item, Infidelitas est habitus contrarius fidei : ergo dirigit ad contrarium fidei : intentio autem recta in contrarium fidei facit opus malum : ergo omne opus infidelis est malum.
SED CONTRA : 1. Opus civilium virtutum habebant infideles : sed opera illa non sunt mala, sed potius bona: ergo infidelis potest facere opera bona.
2. Item, Glossa quaedam supra Mattheum dicit, quod cum virtutibus naturalibus multi veniunt ad Christum. Ergo antequam veniant, habent virtutes naturales : illarum autem virtutum opera non sunt mala: ergo non omnia eorum ante fidem sunt mala.
Sotvutio. Dicendum, quod non omnium infidelium opera de necessitate mala sunt : sed omnia opera eorum de necessitate sunt sine gratia gratum faciente, et non meritoria, licet possint esse de genere bonorum, ut dicit secunda opinio hic inducta : quia prior opinio quae huic questioni in Littera respondet, falsa est.
Ap primum ergo dicendum, quod arbor non dicitur homo operans, neque voluntas instrumentum, sed voluntas actus interior : et quod per se non per accidens procedit ab illo, hoc informatur secundum illam : et ideo si illa est mala, ipsum est malum: et si est bona, ipsum est bonum. Et hoc etiam supra notatum est. Homo autem malus in se bene potest bonum facere, non in quantum ma-~ lus, sed in quantum motus pietate naturali, vel bonitate virtutis politice.
Ad aliud dicendum, quod infidelitas secundum quod non dicit fidei privationem, sed habitum contrarium fidei qui error vocatur, non semper dirigit infide— lem : sed hoc verum est, quod quotiescumque dirigit eum, toties pervertit opus. Dirigitur autem infidelis, sicut et fidelis, quandoque lumine rationis naturalis : et tunc potest facere opera quae sunt de genere bonorum. Quod autem Augustinus dicit in Littera, quod falsa virtus est in talibus, etiam in optimis moribus, satis bene solvit secunda opinio que dicitur falsa : quia quod promittit quantum est de natura actus qui ordinatus est ad beatitudinem, non solvit propter contrariam dispositionem inventam in subjecto operantis.
On this page