Articulus 6
Articulus 6
An omne peccatum etiam originale est voluntarium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Post haec investigari oportet, qualiter intelligendum sit, etc."
1. Originale peccatum est innatum ex necessitate nature corrupte : et quod ex est necessitate, ut dicit Augustinus, non est sub voluntate : ergo primi motus non sunt sub voluntate : ergo non sunt voluntarii : et tamen sunt peccata : ergo non omne peccatum etiam actuale est voluntarium.
2. Item, Aliquod peccatum est ex ignorantia, ut supra habitum est . Constat autem, quod involuntarium per ignorantiam est, ut dicit Damascenus, cujus principium est intra non cognoscentem singularia : ergo quod est ignoratum, non est voluntarium : sed ignorantia est peccatum : ergo non omne peccatum, peccatum est voluntarium.
3. Item, Aliquis tenetur surgere ad Matutinas, et dormiens non audit signum : ergo omittit non surgendo : sed constat, quod non habet voluntatem cum dormit : ergo sine voluntate peccat omittendo : non ergo omne peccatum est voluntarium,
Solutio. Dicendum, quod omne peccatum est voluntarium, ut dicit in Zitfera: sed non est uno modo voluntarium, sed multipliciter. Quoddam enim est voluntarium quod sola voluntate causatur nullo alio inclinante ad peccandum, nec interiori, nec exteriori : et sic primum peccatum demonis fuit voluntarium.
Alio modo dicitur voluntarium, quod causatur a sola voluntate interius inclinante, licet habeat exterius inclinans : et sic dicitur peccatum primorum parentum voluntarium, quos ad peccandum nihil inclinabat interius nisi voluntas, et da-- mon extra : et iste modus habetur in Litlera. .
Aliquando dicitur peccatum voluntarium, cujus actus est voluntarius : sed cum voluntate inclinant ad idem alia interius et exterius: et sic dicuntur actualia peccata mortalia in nobis corruptis voluntaria.
Aliquando dicitur peccatum voluntarium voluntate causante causam primi peccati, licet non ipsum peccatum : et hoc dupliciter, scilicet in diversis perso-
is, aut in eadem : in diversis ut origi-- nale dicitur voluntarium, quia causa ejus in Adam fuit voluntaria : in eadem autem, sicut quando aliquis voluntarie primo se inebriat, vel aliud facit, unde sua culpa rationis regimen amittit, et postea cadit in aliud peccatum.
Aliter dicitur voluntarium peccaium, quod in singulari potest prevenire voluntas, licet non possit in universali : et sic dicitur primus motus voluntarius, ut supra diximus.
Aliquando dicitur peccatum voluntarium, quia in contrarium ejus tendit voluntas : et hoc dupliciter, scilicet in se, et in causa : et sic peccatum omissionis voluntarium dicitur in se, sicut cum non honorat cum debet et potest parentes, vel non surgit cum potest et debet et advertit, ad Matutinas : tune enim in surrectionem et honorem tendere debet voluntas. In causa autem, quando aliquis directe se inebriat vel vigilat nimis, ita quod natura non sustinet surgere in debito tempore : vel cum aliquis promittit ad terminum in quo putat se insufficien- tem fore ad solvendum : si autem facit quidquid potest, et non potest. tunc non omittit. Et sic etiam in peccato ignorantiae est voluntarium, quia voluntas tenetur tendere ad sciendum.
Aliquando dicitur voluntarium cujus actus est voluntarius, et circumstantia involuntaria : sicut ignorantia facti excusans a toto est voluntaria, quia vult actum, licet non velit cireumstantiam quam ignorat : et si scire posset, nec actum vellet, sicut cognoscere Liam in Jacob fuit voluntarium antequam consentiret in eam ut suam.
On this page