Divisio Textus
Divisio Textus
"Cum autem voluntas mala et operatio sint peccatum, etc." Hic incipit agere de modis peccatorum. Et habet duas partes : in quarum prima tangit generales diffinitiones radicum peccati. In secunda, specialiter tangit diversitatem peccati maximi, quod est peccatum in Spiritum sanctum, quae incipit infra, distinct. XLII, ibi, A, "Est preterea quoddam peccatum, etc."
Hec autem distinctio habet partes quinque : in quarum prima querit, Utrum voluntas actualis interior, et opus exterius, sint unum peccatum, vel non? In secunda, qualiter peccatum transit actu, et manet reatu? ibi, D, "Preterea solet queri, Cum ab aliquo, etc." In tertia, tangit diversitatem radicum peccati, ibi, F, "Modi autem peccatorum, etc." In quarta, agit de septem vitiis capitalibus, ibi, H, "Preterea sciendum est, etc." In quinta, ostendit qualiter ex superbia et cupiditate omnia vitia oriuntur, ibi, I, "Hz. superbia tamen omnia mala, etc."
On this page