Articulus 10
Articulus 10
An haec gratia abundet vel deficiat a gratia quae est in sacramentis ?
Octavo et ultimo quaeritur, Utrum hac gratia abundet vel deficiat a gratia quae est im sacramentis ?
CONTRA: 1. Baptismus non ita debiltat fomitem quin instiget ad mortale, vel veniale peecatum : gratia sanctificationis in utero adeo debilitat, quod non insligat quantum est de se : ergo videtur, quod abundet.
2. Item, Abundans ct*non diminutum datur illis qui sunt specialis privilegii ct prerogative : sed specialis privilegii et prerogative sunt sanctificati in utero : ergo datur eis gratia amplior.
Et videtur, quod non : quia Deus supplevit in cis vicem sacramenti abundantius : ergo cum major sit operatio Dei quam ministri, non oportet suscipere sacramenta.
Solutio Dicendum, quod in quibusdam magis abundat gratia sacramentalis, et in quibusdam defieit ad gratiam vel sanctificationem in utero. Quantum ad ea quae sunt substantialia saluti et gratiae, ut ordo in bonum, et remotio a malo, magis abundat gratia sanctilicationis in utero quam sacramentalis : quantum ad alia vero minus abundat, sicut est impressio characteris, et apertio janua que fit in sacramentis, in quantum in eis operatur Passio quae solvit pretium.
Avi quod ulterius quaeritur, dicendum, quod tenentur recipere sacramenta propter praeceptum : non enim circumcisio tantum est data In remedium, sed cham in signum : et ideo propter opus operans oportebat suseipere, et non propter opus operatum, nisi forte Beata Virgo et Joannes baptizati fuerint propter impressionem characteris.
On this page