Articulus 11
Articulus 11
An gloriosa Virgo per suam potentiam generativam aliquid egerit in conceptione Filit ?
ARTICULUS XI. An gloriosa Virgo per suam potentiam generativam aliquid egerit in conceptione Filit ?
Deinde incidit dubium de secunda parte hujus capituli, ubi dicit, ibi, A, circa initium: "Potentiam quogque generandi absque viri semine Virgint preparavil."
Ubi queruntur duo, Utrum Beata Virgo per potentiam generalivam suam aliquid active egerit in conceptione Filii ?
Circa PRIMUM proceditur sic : 1. Apud omnes Philosophos naturales suppositum est, quod virtus informativa est in semine maris, et non fomine : et hoc probatur per ova venti, ex quibus non formatur pullus propter defectum virtutis informative. Cum igitur virtutis formative sit formare et convertere in membra similia et dissimilia, nihil talium convenit virtuti matris : ergo nec potentiae generative Virginis : ergo ad formam membrorum et corporis, potentia generativa Virginis nihil fuit operata,
2. Item, Philosophus im lbro XVI de Animalibus dicit, quod anima est in semine, sicutartifex in artificiato : constat autem, quod non intelligit de anima prout est actus corporis organici physici potentia vitam habentis, quia semen non est tale corpus: ergo intelligit de virtute formativa : ergo iterum non est a matre.
3. Item, Ibidem dicit, quod virtus se~ minis formationem et conversionem et animationem triplici calore conjuncto sibi operatur : calore enim ignis convertit, et calore ceeli format, et calore anime preparat ad vitam : nihil autem tale est in matre : ergo non operatur in his.
4. Item, In libro de Vegetabilibus ponuntur proprietates maris et feemine. Et feming sunt humidum, et frigidum : quia illa conveniunt sigillationi formarum et receptioni, eo quodhumidum convenienter recipit, et frigidum convenienter retinet. Masculi autem proprietates sunt calidum, et siccum, quae bene sigillant: quia calidum aperit sigillandum, et siccum penetrat per angulos acutos. Ergo cum sigillantis sit formare, convertere, et hujusmodi : hoc erit maris, et non feemine : ergo nec Beata Virgo habuit hoc ad Christum.
5. Item, Quidquid de aliis dicatur in conceptione Christi, conversio, formatio, vivificatio, unio simul facta sunt: ergo non poterant fieri a virtute creata, sed increata : ergo non a Beata Virgine.
6. Item, Damascenus dicit, quod pravenit ipsam Dei per se sapientia, tamquam divinum semen : constat autem, quod non fuit semen quoad materiam, quia hoc esset heresis, quia ille est pater ex cujus semine formatur materjaliter infans, et sic patrem Christus haberet secundum generationem temporalem : ideo relinquitur, quod fuit semen quoad virtutem seminis, scilicet formando, confortando, convertendo, figurando, componendo, et hujusmodi: ergo hoc non fuit virtute Virginis gloriose, sicut quidam dixerunt.
SED CONTRA : 1, Propter solam materiam non dicitur mater: quia per hoc aurum esset mater annuli : ergo videtur, quod prius aliquid fecerit quam quod materia in ipsa acciperetur.
2. Item, Dicunt quidam Philosophi, quod puer pendet ad matricem, habens venas ad venas matricis, et nervos ad nervos matricis, et arterias ad arterias : ut sic hauriat sensum et motum in ner- vis, et nutrimentum in venis, et vitam et vitalem spiritum in arteriis: ergo videtur, quod operatio matris sit plus quam dare materiam.
Solutio Sine prejudicio dicendum, quod totum quod est simplex operatio ad formam, et ad speciem hominis, et unionem, fecit Spiritus sanctus : sed quoad materiam, et fomentum loci convenientis foventis caloris extrinsecus, operabatur potentia generativa Beate Virginis, sicut et in aliis foeminis fit : unde prima raliones licet indecentes sint tantae sanctitati, ideo autem adducts sunt, quia quidam dicere praesumpserunt, quod potentia generativa Virginis Christus sit formatus, et alia plura abominabilia de hoc seripserunt et dixerunt.
Ad item autem quod in contrarium dicitur, objiciondum quod non est sola materia im matre accepta, sed ctiam opera per modum foment adjuvantis cxtrinsecus : sicut operatur natura matricis, scilicet frigida, et sicca: et figuram coagulando per frigidum,et retinendo per siccum figuram. Et sicut operatur calor naturalis ad esse per fomentum, ct ad qualitates meliores complexioni inducendas : sed ista non operantur sicut natura intrinseca conversionem, formationem, et figurationem.
Ad aliud dicendum, quod hoc non fit nisi ac fomentum, quod patet : sensus enim et motus non derivanlur a matre, sed a cerebro quod formatur in puero : et nuirimentum ab hepate, non matris, sed quod formatur in puero: et vitalis spiritus a corde formalo in puero: et ideo talia foventia sunt, et non operantia. Pracipue autem hoc verum est in Virgine gloriosa, in qua haec omnia simul perfecta sunt.
Dicunt tamen quidam, quod aliquid operata fuit ad conceptum per consen- sum fidei, quando dixit: Fiat mihi secundum verbum tuum: sed hoc non est dicendum - quia iste consensus non operatur ad hoc, sed removet obicem ne conceptus in ea fieret. Obex enim ad hoc fuit dissensus ejus, et quando consensit, obex remotus fuit.
On this page