Articulus 1
Articulus 1
Utrum voluntas interior cum actu exteriori sit idem peccatum vel diversa ?
Incidit autem questio circa primam partem, Utrum voluntas interior cum actu exteriori sit idem peccatum vel diversa?
Videtur autem, quod diversa : 1. Per tres rationes, quas Magister ponit in Littera, et solvit : quarum prima est hec, Voluntas et actus aut sunt plura peccata, aut sunt non plura peccata. Si sunt plura peccata, habeo propositum : sed plura peccata non sunt unum peccatum :ergo voluntas et actus exterior non sunt peccatum. Si autem non sunt plura peccata : aut ergo neutrum est peccatum, aut alterum est non peccatum : quorum utrumque falsum est : ergo relinquitur, quod sunt peccata plura.
2. Secunda est haec : Pluribus quorum alterum non est peccatum, non efficitur aliquis magis reus, quam uno quod est peccatum : ergo si voluntas et actus sunt plura non peccata, illis non efficitur aliquis magis reus, quam voluntate sola : hoc autem: falsum est : ergo actus est peccatum additum voluntati : ergo duo peccata sunt voluntas et actus.
3. Tertia est hac : Unum peccatum non prohibetur nisi mandato uno, et plura pluribus : sed voluntas et actus pluribus mandatis prohibentur : ergo sunt plura peccata.
4. Ad idem potest objici per hunce modum : Sicut supra habitum est, voluntas interior et opus exterius differunt sicut arbor et fructus : sed arbor et fructus sunt diversa mala in malis, et diversa bona in bonis : ergo voluntas interior et opus exterius sunt diversa peccata.
5. Item, Super illud Psalmi txvin, 28 : "Appone iniguitatem super iniquitatem", etc., dicit Glossa, quod qui opus voluntati addit, addit iniquiltatem iniquitati : non autem additur iniquitas iniquitati, nisi diversa diverse : ergo voluntas et opus, etc.
6. Item, Super illud Apostoli ad Roman. 1, 29, "homicidiis", dicit Glossa : "Pluraliter dicit, homicidiis : quia aliud est homicidium voluntatis, et aliud simpliciter operis." Ergo similiter est in aliis peccatis : ergo voluntas, etc.
7. Item, Voluntas interior et opus exterius differunt sicut causa et effectus : hac autem diversa sunt semper : ergo sunt diversa peccata.
8. Item, Universale predicatur de pluribus inferioribus suis divisim, et postea divisim cadit in pluralitatem, quando de pluribus simul conjunctim predicatur, ut si Socrates est homo, et Plato est homo: ergo Socrates et Plato sunt homines. Constat autem, quod voluntas fornicandi peccatum est, et fornicatio peccatum est: ergo voluntas fornicandi et fornicatio sunt duo peccata : et idem est de aliis : ergo in omnibus voluntas interior, ete.
9. Item, In duobus per substantiam differentibus numero, non est accidens © unum numero : sed voluntas et actus interior differunt per substantiam : ergo unum accidens numero non est in eis: sed malitia et deformitas est accidens vel per modum accidentis : ergo non est una deformitas in voluntate interiori, et actu exterior.
10. Item, Quandoque non simul tempore sunt voluntas interior et actus exterior : et constat, quod utrumque est peecatum : ergo non sunt unum numero peccatum : quia idem numero non antecedit seipsum tempore.
SED CONTRA: 1. Supra habitum est, quod primum malum et causa mali voluntas est : ergo actus non est malus per se, sed per aliud sive per accidens : malum autem per se et malum per accidens, non diversificant substantiam secundum numerum:ergo voluntas interior et actus exterior nonfaciunt diversa peccata secundum numerum.
2. Item, Unum numero peecatum est pro quo una numero poenitentia injungitur: sed pro voluntate et actu quando conjuncta sunt, una numero poenitentia injungitur : ergo unum numero peccatum.
3. Item, In operibus bonis unum meritum tantum secundum numerum conslituunt voluntas interior et opus exterius, quando conjunguntur : ergo cum Deus non tam computet mala nostra quam bona, erit in malo unum numero peccatum, voluntas interior, etc.
4. Item, Una est conversio et aversio in utroque: quia quando voluntas et opus conjuncta sunt, non convertitur voluntas ad bonum commutabile, nisi per opus : cum ergo unitas peccati sit ab una conversione, et una conversione voluntas interior et actus exterior unum peccatum,
5. Item, Unuim peccatum est ab una privatione gratia et corruptione boni naturalis : sed non alio privat opus quam voluntas, quando conjuncta sunt: ergo unum peccatum est voluntas cum opere exteriori.
6. Item, Una est poena utriusque : sed plurium peccatorum non est una poena ; ergo ipsa sunt unum peccatum.,
Solutio. Dicendum, quod quando voluntas et actus conjuncta sunt, ipsa sunt unum peccatum duplex : quia id quod est naturale in peccato, duplicatur in peccato, scilicet substantia actus: quia duo actus sunt interior et exterior. Id autem quod est formale, scilicet deformitas, est idem. In ratione enim forme et finis est peccatum unum, quia unus est finis utrique, et una aversio.
Ap primum dicendum, quod ista sunt plura non peccata sed unum peccatum, id est, unita in deformitate una. Eft sic
tamen non plura peccata : quia unum est ibi propter alerum, sicut actus per voluntatem : et unum ex altero, sicut ex causa et ex voluntate : et unum in altero conjunctum fini, sicut voluntas in aciu exteriori.
Ad aliud dicendum, quod non efficitur magis reus intensive, quando voluntas et actus sunt conjuncta : sed efficitur pluribus reus materialiter, quia duplici actu. Si autem precederet actum voluntas tempore, tune sequeretur argumentum : quia tunc non solus actus exterior sequitur voluntatem interiorem, sed media voluntas cum actu exteriori sequitur voluntatem quae precessit, et hec facit duo peccata.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod prohibeatur duplici prohibitione, quando conjuncta sunt: quia cum dicitur, Non machaberis, ibi prohibetur voluntas in opus progrediens. Cum autem dicitur, Non concupisces, etc. , ibi prohibetur voluntas in delectabili cogitationis tantum requiescens. Sed tamen Magister hoc tertium aliter solvit in Littera: sed non est curandum : quia ista solutio magis est ad rem, sua autem magis ad hominem.
Ab atiup dicendum, quod differunt materialiter, et in hoc habent similitudinem cum arbore et fructu: sed non similia sunt in multiplicatione forme, quia multiplicatur in arbore et fructu. |
AD Duo sequentia. dicendum, quod. hoc aut intelligitur de diversitate materiali: aut si intelligitur de diversitate formali, tunc accipiendum est de voluntate divisa ab opere secundum tempus.
Ap Auiup dicendum, quod licet opus exterius procedat a voluntate interiori sicut a causa efficiente, tamen unitur ei in fine, et per consequens in aversione finem illum consequente quia non avertitur nisi per hoc, quia bonum com - mutabile sibi ponit in finem: et ideo formaliter sunt unum peccatum.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum, quando commune predicatur de pluribus differentibus forma secundum esse, licet non secundum rationem, ut Socrates et Plato duas habent humanitates : sed sicut diximus prius, voluntas interior et actus exterior non habent nisiunam deformitatem secundum esse peccati, in quantum est peccatum : ct ideo non est simile.
On this page