Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quid sit dare Beate Virgini potentiam generativam Verbi Dei ? et, An hee sit a Spiritu sancto ?

ARTICULUS XII. Quid sit dare Beate Virgini potentiam generativam Verbi Dei ? et, An hee sit a Spiritu sancto ?

Secundo quaeritur, Quid sit dare ci generativam potentiam Dei Verbi ?

1. Dicit enim Joannes Damascenus : "Dico sic: Potentiam deitatis Verbi receplivam preparans simul et generativam ." Aut enim idem est preparare ad receptionem, et gencrativam dare, aut alud. $i idem, tune non videtur Virgo esse mater, nisi quia recepit per ministerium materie et uteri: et hoc videtur esse parum. Si autem aliud, tunc videtur generativa aliquid agere in conceptu.

2. Praeterea, Hace bene conceditur, Virgo generat Fillum: ergo cum ly generat, vel genurt, dicat per modum ac tionis generalionem, videtur egisse in conceptu.

3. Praeterea, Quidam dixerunt, quod Spiritus sanctus excitavit virtutem generativam in Beata Virgine, ut exire posset in actum generations. Sed hoc videtur falsum : quia cxcitans virtutem est pater in generatione : Spiritus autem sanctus non est paler Christi, etiam secundum gencrationem humanam, ut infra probabitur.

4, Preterca, Secundum hoc non videverba Damasceni: "Quod exponens Joannes Damascenus ait : Post consensum autem, etc," tur generatio Christide Virgine esse miraculosa : quia si cecus illuminetur, postea non est miraculum ipsum videre : ergo similiter si Virginis potentia generativa ad actum excitetur, non erit miraculum postea ipsam generare.

Solutio Dicendum sine prajudicio, quoddare potentiam generativam nihil aliud est quam preeparare generativam Virginis ad actum qui debetur matri secundum naturam matris: hic autem actus, ut habitum est, non est formare, et convertere, et figurare, nisi sicut coadjuvando extrinsecus, et ministrare materiam in qua fiant conversio, et formatio, et alia hujusmodi : ministrare, inquam, materiam, et locum convenientem. Praparare autem ad suscipiendum, est sanctificare ipsam ut uterus ejus deitati congruat suscipiende : et ideo dicit, quod dedit ei potentiam receptivam Dei Verbi, et srmul cum ila generativam : quia prius secundum rationem fuit recipere, et postea generare.

Ad aliud dicendum, quod Virgo verissime genuit Christum, ut mater : sed mater non habet principalem actum formationis, sed potius id quod in generatione est per modum efficientis.

Ad aliud dicendum, quod non videtur vere recipiendum hoc verbum quod excitavit virtutem ejus generativam : sed potius dedit eieam, non in se quidem, quia ex natura habuit, sed ut esset expedita ad actum talem qui competit matri.

Ad aliud dicendum, quod conceptus filii fuit miraculum omnium miraculorum : et non est simile de caco illuminato : sed simile esset, sicaecus videret : tunc enim et potentia, et actus essent miraculosa : sicut hic ipsa Virgo mahens concepit, et peperit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12