Text List

Articulus 2

Articulus 2

In quo fundatur reatus?

ARTICULUS II. In quo fundatur reatus?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Preterea queri solet, etc."

Reatus enim cum dicat obligationem ad poenam, necesse est quod fundetur in aliquo sicut in causa : aut igitur fundatur in actu, aut in aliquo relicto ex actu. Non in actu interiori vel exteriori : quia uterque transit, ut probat in Littera : et cessante causa cessat effectus : unde si fundaretur in actu, oporteret quod non esset reatus nisi existente actu: et hoc falsum est: ergo fundatur in aliquo ex actu relicto. Queritur igitur, Quid sit illud?

Videtur autem, quod sit habitus vel dispositio : quia

i. Ex similibus actibus similes habitus relinquuntur (ut dicit Philosophus) in bonis et in malis: ergo ex actibus malis in anima relinquitur habitus vel dispositio ad actum similem in specie.

2. Item, Homo non fit pronior ad unius speciei actus quam alterius, nist ex aliqua dispositione vel habitu relicto : sed ex frequenti male agere fit homo pronior ad actus ejusdem generis vel speciei : ergo relinquunt habitum.

3. Item, Pcoena sensus determinata non sequitur substantiam anime, sed aliquid positum in ipsa quod est ens. Cum igitur nihil positive causetur in ipsa nisi habitus ex operatione peccati, videtur quod nihil remaneat de peccato in anima, nisi dispositio vel habitus inclinans in peccatum: ergo videtur, quod reatus fundetur in illa dispositione vel habitu.

4. Item, Ex parte illa ex qua peccatum nihil est, non potest remanere in aclu: sed ex parte aversionis nihil est : ergo ex parte illa nihil relinquitur ut remaneat in anima: ergo oportet, quod maneat ex parte conversionis ad bonum commutabile : sed ex parte illa non remanet nisi per dispositionem vel habitum quem relinguit : ergo reatus aut non remanet in anima, aut si manet, fundatur in illa dispositione vel habitu, ut videtur.

Sep conrra objicitur sic insolubiliter, quod 1. Aliquis peccatum avaritiae committit, et antequam poeniteat, efficitur prodigus constat, quod remanet reatus avaritie. Aut ergo remanet habitus avaritie in quo fundatur reatus ille, aut non. Si remanet : ergo contrarii actus sunt in eodem secundum idem, scilicet prodigalitatis et avaritie, quod est impossibile. Si autem non remanet habitus avaritie, et tamen manet reatus: ergo reatus non fundatur in habitu vel dispositione relicta ex peccato.

2. Item, Pronitas ad actum peccati remanet post penitentiam et gratiam, quia non purgatur nisi per consuetudinem boni : reatus autem non manet post peenitentiam et gratiam : ergo non fundatur in pronitate dispositionis vel habitus : quia pronitas ad actum aliquem determinatum in specie, non est in. anima nisi secundum dispositiones vel habitus.

3. Item, Omnis dispositio et habitus qualitates sunt entis : ergo sunt ab ente primo: id autem quod maculat imaginem et deturpat, non potest esse ab ente primo : ergo macula non est dispositio vel habitus : ergo reatus non fundatur in illo.

Solutio. Ad hoc sine prejudicio dicendum, quod reatus fundatur in macuja culpabili. Hac autem macula est corruptio pulchritudinis boni naturalis, sicut si diceremus maculatum in facie mutilatum. Hee autem macula relinquitur ex peccato anime, ut Magister dixit supra, non dispositive : et in illa funda- tur reatus, secundum quod substantificatur in bono naturali.

Si autem objicitur, quod secundum hoe una est macula in omnibus peccatis : quia unum privatum, quia gratia : et unum corruptum, scilicet bonum naturale : ergo etiam unus numero est reatus omnium peccatorum : ergo et poona eadem et una. Dicendum, quod nihil horum sequitur : quia bonum privatum, scilicet gratia et integritas nature dupliciter consideratur, et etiam bonum corruptum, scilicet in se, et sic procedit objectio : sed sic non corrumpitur neque privatur nisi a malo secundum quod malum, non secundum quod est hoc malum.

Consideratur etiam utrumque secundum quod est ad actum, et sic bonum nature magis privatur respectu castitatis per maculam quae est ex luxuria, quam respectu liberalitatis : et bonum gratiz elongatur magis in quantum est in castitate, quam in quantum est in liberalitate. Ex parte autem illa qua privatio respicit actum ejus quo privat, nihil prohibet privationes numerari, et reatus sequentes numerari, et etiam penes hoc diversificari.

Ap iw quod primo objicitur, dicendum quod reatus meo judicio fundatur in macula, quae est privatio et corruptio hoc modo considerata.

Ap i autem quod probat, quod hoc sit dispositio vel habitus duobus argumentis : dicendum quod dispositio qui- dem et habitus potest relinqui ex mala operatione : sed non in illa fundatur rea~ tus, ut probatum est per objectiones factas in contrarium.

Ad aliud quod objicitur de sensibili pena, dicendum quod pena diversificatur secundum diversitatem macule, et jam dictum est qualiter macula diversificatur.

Si autem queritur, Utrum sequitur animam, vel substantiam anime, vel aliquid aliud positum? Dicendum quod nihil prohibet, quod ponatur sequi substantiam sub tali defectu, licet non posset in ipsam secundum quod sine defectu illo accipitur : sicut etiam multa agentia secundum naturam inferuntur corpori composito aliquo principiorum componentium harmoniam corporis, quae harmonia manente nullam possent inferre passionem.

Ad aliud dicendum, quod licet peccatum penes aversionem solam consideratum nihil sit, tamen non est omnino nihil secundum quod aversio substantificatur in conversione : quia (ut superius diximus) malum agit virtute boni, et sic causat malum in anima quod radicatur in bono naturali : et non omnino nihil est, sed macula sua mutilatione spirituali deformans imaginem.

Sunt autem qui hance questionem aliter solvunt, quod macula sit aliquid ens positive : sed quia non bene sustineri potest hoc quod dicunt, ideo pretereo dicta eorum

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2