Articulus 13
Articulus 13
An conveniebat annuntiationem fiert Beate Virgina de conceptione Fitti ?
Et gratia hujus quaeritur de annuntiatione facta per Angelum ad Beatam Virginem : et queruntur quinque : quorum primum est, Utrum conveniebat annuntiationem fieri ? Secundum, Utrum conyeniebat eam fieri per Angelum ? Tertium, De quo ordine fuit Angelus annuntians ? Quartum, de modo annuntiationis. Quintum et ultimum, de fine annuntiationis.
Circa PRIMUM objicitur sic : 1. Glossa super Matth, 1, 20 et seq., dicit, quod prophetia predestinationis sine nostro impletur arbitrio, ut Virginem parere. Cum igitur, ut dicit Glossa, super, Lucam, 1, 26 et seq., annuntiatio sit ad consensum arbitrii Virginis habendum, videtur annuntiatio esse superflua. Super illud enim Luce, 1, 38 : Diseessit abilla Angelus, dicit Glossa : Accepto Virginis consensu celestia petit Angelus.
2. Item, Gregorius, "Fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum :" sed annuntiatio fuit persuasio ad credendum : ergo magis fuit ad evacuandum fructum fidei quam ad juvandum. Cum ergo annuntiatio fuerit ad fidem Virgini faciendam, videtur quod non debuit fieri. Quod autem annuntiatio construxerit fidem per ratio~ nem, patet ex verbis Angeli: Spiritus sanetus superventet, etc.,': et, Non erit impossibile apud Deum onine verbum?. Et ex hoc quod dixit Elisabeth : Beata que credidisti.
3. Praeterea, Sine operatione Angeli mediante Deus operatur gratiam : cum ergo incarnatio magis aliquid fuit quam gratia quae datur Sanctis : ergo hance Deus perficere debuit per seipsum : sed annuntiatio est ad incarnationem : ergo Deus cam debuit facere per seipsum.,
4. Praeterea, Augustinus in libro quarto de Trinitate dicil, quod apparitiones facte Patribus, facte sunt per Angclos, et ordinabantur ad incarnationem Filii ut ad finem : cum igitur finis dignior sit eo quod est ad finem, et illa fecerit per Angelos, annuntiatio non debuit fleri per Angelum, sed interiori illuminatione per Deum.
Ad primum autem quod contra est, diceadum quod prophetia predestinationis non impletur sine nobis consentientibus, sed sine nobis operantibus.
Ad aliud dicendum, quod fidei virtutem Angelus non intendit edificare per annuntiationem in Virgine, quia illa fide plenissima fuit : sed quia illa humillima fait, alta de se non presumens ; et cum altissimum sit esse Matrem Dei, hoc de se ex sua reputatione non debuil prasumere, nisi instructa por Angelum : et ideo fides quam construxit annuntiatio, est fides scicntiae et opinionis : ut hoc scilicet opinari et scire et credere posset, ut de ipsa hoc fieret. Quod autem fieret per aliam, quecumque ad hoc eligeretur, futu‘um esse credebat. Et talis fides bene quaerit rationem et revelationem laudabiliter, et sine his de se tam magna credere esset vituperabile.
On this page