Articulus 14
Articulus 14
An conveniebet annuntiationem hanc fieri per Angelum ?
Et videtur, quod non. Angeli enim illuminatores superiores sunt his quos illuminant, ut dicit Dionysius : sed nullus Angelus superior fuit Beata Virgine : ergo nullus eam illuminare debuit. Annuntiatio antem fuit illuminatio de concipiendo Christum : ergo nullus Angelus ei hoc nuntiare debuit. Quod autem Virgo Beata superior fuit, dicit Hieronymus in sermone, quod "exaltata est super omnes choros Angelorum ad ceelestia regna."
2. Item, Deus vicinior erat per gratiam cordi Beate Virginis quam Angeli : ergo magis conveniebat uminationem transisse per eam ad Angelum, quam e converso.
SED CONTRA : 1. Dicit Dionysius, quod lota dispensatio mearnationis Christi est per AngeJos annuntiata. Tlli nuntiaverunt, illi Magos cautos reddiderunt, pastoribus predicaverunt : ergo conveniebat fieri per Angelum.
2. Item, Ad KEcelesiasticam hicrarchiam secundum ordinem descendunt illuminationes ab hierarchia ccelesti : sed Beata Virgo fuit de Ecclesiastica hierarchia : ergo ad ipsam ab Angelis debuerunt descendere illuminationes.
Ad priwum ergo dicendum, quod Beata Virgo excellentior fuit ex vite merilo, sed inferior crat quoad statum : et descensus illuminationum precipue esl sccundum statum sacri ordinis et hierarchiarum.
Ad aliud dicendum, quod vicimor erat cordi Virginis per inhabitantem gratiam, sed non per contemplationis modum : guia Angeli videbant facie ad faciem, Beata Virgo autem in speculo et enigmate : et ideo secundum ordinem revelationis Angelus fuit vicinior : et ideo ab ipso ad Virginem descendit illuminatio,
On this page