Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum peccatum per unam rationem dicatur de veniali et mortali peccato, vel per prius et posterius ? et, Qualiter peccatum veniale sit peccatum ?

ARTICULUS III. Utrum peccatum per unam rationem dicatur de veniali et mortali peccato, vel per prius et posterius ? et, Qualiter peccatum veniale sit peccatum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : "Duo enim sunt genera peccatorum, mortalium scilicet, et venialium."

Et sunt duo hic querenda, scilicet utrum peccatum per unam rationem dicatur de mortali et veniali, vel per prius et posterius? et, Qualiter veniale sit peccatum ?

Sed horum primum supra in eodem opere determinatum est '.

AD SECUNDUM sic proceditur : 1. In omni actuali peccato quod peccatum est, necesse est esse ea quae constituunt peccatum : peccatum veniale est actuale peccatum : ergo necessario sunt in eo illa quae constituunt peccatum : hee autem sunt aversio et conversio : ergo in veniali est aversio et conversio.

2. Item, Omne quod non est aversum ab ordine quo exita principio primo, est ordinabile in idem principium prout ipsum est finis : sed veniale non est ordinabile in ipsum prout ipsum est finis : ergo est aversum ab ordine quo res exivit a principio primo : ergo est aversum ab incommutabili bono : constat autem, quod veniale conversionem habet ad. bonum commutabile : ergo in veniali est aversio ab incommutabili bono et conversio ad commutabile bonum.

SED CONTRA: 1. Aversio ab incommutabili bono non habet ipsum per gratiam imhabitantem : ergo si peccans venialiter avertitur ab incommutabili bono, non habet incommutabile bonum per gratiam inhabitantem : quod falsum est, quia tune nemo salvaretur.

2. Item, Peccans. venialiter diligit creaturam citra Deum ergo. magis Deum : ergo non avertilur, quia debilius non avertit fortius, sed e contra.

Trea ulterius queritur, Quare peccatum veniale dicitur malum ? Malaum enim dicitur a privatione boni gratuiti et corruptione naturalis : et peccatum veniale nec privat gratia, nec corrumpit bonum naturale : ergo non debet dici matum.

Solutio. Dicendum secundum Doctores, quod peccatum veniale conversionem ad bonum commutabile non habet, nisi sicut ad viam morosam, non tamen sicut ad finem ;: et cum secundum intentionem et voluntatem peccantis non intendatur nisi conversio in peccato, et consequatur aversio sine voluntate et sine intentione, non habebit veniale nisi dispositionem ad aversionem, et non aversionem a fine : et ideo non habet plenam rationem peccati, nec in conversione, nec in aversione sicut mortale : et ideo non recte dividitur veniale pec- catum contra mortale : unde nec conversionem nec aversionem habet in eadem ratione cum peccato mortali.

Et per hoc patet solutio ad primum : quia ista duo in una ratione non constituunt peccatum veniale et mortale, sed sunt in eis per prius et posterius, sicut peccatum predicatur de eis per prius et posterius.

Ad aliud dicendum, quod aversum directe ab ordine exitus a primo, qui exitus continuabilis est in ipsum ut in finem, est peccatum mortale : quia hoc corrumpit ordinem etiam secundum habitum in averso : sed veniale proprie loquendo est praeter ordinem, et non contra : quia licet cum ipso non sit conversio ad bonum incommutabile secundum actum, eo quod non potest aliquis simul et semel venialiter peccare et mereri secundum actum, non tamen contrariatur ordini secundum habitum : quia venialiter peccans convertitur secundum habitum, licet non secundum actum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3