Articulus 15
Articulus 15
De quo ordine fuit Angelus nuntians incarnationem Christi ?
Videtur, quod de superioribus. 1. Dicit enim Gregorius : "Summum quippe Angelum mitti dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat :" ergo non solum fuit de superiori ordine, sed etiam summus in illo.
2. Item, Super illo Isaie, txin, 1: Quis est iste, gui venit de Edom ? Glossa Hieronymi dicit, quod est vox inferiorum Angelorum ignorantium Christi incarnationis mysterium : sed nuntians non ignoravit : ergo de inferioribus non fuit.
SED CONTRA : 1. Dionysius, et Gregorius dicunt, quod superiora agmina usum exterioris officii non habent : ergo de superioribus nullus missus fuit. Si forte dicatur, quod hoc habet instantiam, Isa. v1, 6: Volavu ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altart. Conrra: Dionysius dicit, quod non fuit unus de superioribus, sed superiori subdelegatus, et ab officio ejus quod est incedere, denominalus.
Si autem dicatur, ut quidam dicunt, quod incarnationis mysterium fuit preter ordinem nature, et ideo praeter legem ordinis annuntiari debuit. Hoc nihil est : quia incarnatio elsi sit praeter ordinem nalure, non tamen est praeter ordinem gralie, et Angelorum ordines secundum dona gratiarum distinguuntur.
2. Praeterea, Cujuscumque est offic.um aliquod, ejusdem est supremum in illo officio : Archangelorum est officium an— nuntiare secreta : ergo supremum in illo officio : sed supremum est incarnatio Christi: ergo hoc debuit nuntiare Archangelus.
Solutio Sine prejudicio dicendum, quod Angelus ile fuit de ordine Archangelorum, sicut canit Heclesia, dicens : "Gabrielem Archangelum scimus divinitus te esse afflatum:" et ita dicunt Sancti,
Ad printum ergo dicendum, quod Gregorius intelligit non de summo simpliciter, sed de summo ordine Archangelorum. Unde dicit hac verba: "Angeli quippe nuntii, Archangeli summi sunt nuntii dicti." Et sequitur : "Quippe nuntium summum, etc.," sicut supra inductum est.
Ad aliud dicendum, quod Angeli, ut dicit Augustinus, sciverunt incarnationis mysterium : sed profunditatem divini consilii super incarnatione non ad. plenum sciverunt : et ideo de hoc instrui voluerunt : nec querunt, Quis est iste, ex co quod ignorent personam : quod patet : quia non respondetur eis de persona, sed de tempore: go, inquil, gut loquor justitiam ‘. Unde altitudinem consilii circa hoc volebant discere. Kt haec solutio concordat verbis Augustini et Dionysii.
On this page