Text List

Articulus 16

Articulus 16

Quis sit modus annuntiationis, an intellectualis, an alius aliquis ducens in assensum ?

ARTICULUS XVI. Quis sit modus annuntiationis, an intellectualis, an alius aliquis ducens in assensum ?

Quarto, Queritur de modo annuntiationis.

Videtur enim, quod visione intellectuali fieri debuit : quia 1. Hoc genus illuminationis summum est, ut dicit Augustinus im libro XII super Genesim.

2. tem, Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione.

3. Item, Dicit Augustinus, quod prophetia non est nisi ab intellectuali visione, eo quod in aliis est error : ergo illo modo fieri debuit, ut videtur.

Si forte dicatur, quod Angeli non possunt illuminare nostrum intellectum, co quod secundum intellectum sumus equales eis : eb par in parem non habet potestatem. Hoc est contra Augustinum in libro XII super Genestm, ubi dicit hoc fieri miris modis, quod Angeli species intelligibiles nostro intellectui imprimunt.

Solutio Dicendum, quod annuntiatio esi per modum inducentis in consensum, ut consentire sit ex libera electione : quia aliter non esset laudabile : quia il- luminatio in intellectu convincit rationem de consensu. Et ideo licet modus illuminationis intellectuahs nobilior sit in genere suo, quam per visum vel imaginationem, tamen non adeo utilis esset ad annuntialionem qu inclinat ad liberum consensum. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16