Articulus 4
Articulus 4
Utrum per peccatum mortale homo meretur mortem aeternam, et non pro veniali ?
Deinde quaeritur de hoc quod. dicit, ibi, D, circa medium : "Mortale est per quod homo mortem xternam meretur." Videtur enim, quod mortale et veniale proportionabilia sunt ex parte conversionis : quia 1. Bene aliquis diligit bona temporalia
circa Deum, et alius diligit ultra Deum : | et constat, quod neuter diligit infinita dilectione: finitum autem ad finitum omnem proportionem habet : ergo non in infinitum exceditur veniale a mortali cum ergo acerbitas pone sensibilis debeatur peccato ex parte conversionis, videtur quod injustum judicium est, unum punire in infinitum, et aliud finite in igne.
Si dicas cum Gregorio, quod hoc est, quia homo peccat in suo aeterno, et ideo punietur in aeterno Dei. Contra : Ponatur, quod aliquis permaneat usque ad mortem in peccato veniali, ille peccavit venialiter in zterno suo : et tamen non eternaliter punitur : ergo nec peccans mortaliter in aeterno suo, videtur debere puniri aeternaliter.
2. Preterea, Videtur falsum quod veniale puniatur temporaliter quia cum. aliquis discedit in mortali et veniali : aut remittitur ei veniale post mortem, aut non. Si non:ergo punitur in aeternum, et tunc falsum est quod dicit in Littera, quod-puniatur temporaliter veniale peccatum. Aut remittitur tunc post mortem : et tunc falsum est quod dicitur ab Ecclesia in cantu, quod "in inferno nulla est redemptio ."
3. Si dicas, quod peccatum veniale non ex se, sed in quantum jungitur mor-~ tali, punitur wternaliter: et hoc accidit ei. Contra : Ponamus, quod aliquis discedat in originali et veniali, illi debetur sensibilis poena ex veniali: cum autem non sit susceptibilis gratie post mortem, constat quod numquam remittitur ei veniale, quia nullum peccatum remittitur sine gratia : ergo in aeternum erit in peccato veniali : ergo reatus pceense manet in aeternum : ergo et peena: et sic peccatum veniale non conjunctum mortali, punitur aeternaliter : ergo falsum est quod dicit in Littera. .
Soturio. Sine prejudicio, dicendum, quod licet multe rationes a Sanctis eta . Magistris assignate sint, quare peccatum — mortale punitur aeternaliter, tamen una est prae ceteris, quae videtur mihi esse magis cogens, haec scilicet : quia homo per se subdit se impotentie perpetue ad exeundum de peccato : de se autem nullam habet potentiam exeundi, el etiam in se non compatitur id unde est posse exeundi quod est gratia : et ideo justum est, ut in perpetuum puniatur sic decedens, et hoc vocat (meo judicio) Gregorius peccare in aeterno hominis. Sed non sic est in peccato veniali : quia in illo non aufertur potentia exeundi de peccalo, nec etiam subdit se homo impotentie perpetue per voluntatem, cum habitualis voluntas remaneat ad Deum. Et ideo idoneum quod expietur temporaliter, sicut temporaliter secundum actum et non secundum habitum avertitur, et cum potentia redeundi.
Dicendum ergo ad primum, quod conversio mortalis et venialis dupliciter considerantur, scilicet secundum dilectionis quantitatem quae est in utraque : et sic finite suntambe, et neutri debetur peenee aeternitas, sed acerbitas : et iste pene quoad hoc proportionabiles sunt, sicut et dilectiones, et pena ignis inferni non est infinita in acerbitate. Possunt etiam considerari secundum modum conversionis in comparatione ad aversionem : et sic distant sicut affirmatio et negatio, et sicut ens et non ens, quae infinite distant : quia mortalis avertit, et venialis non avertit, sed ad aversionem disponit tantum : et sic respondent eis pene non proportionate.
Ap ip autem quod objicitur, quod discedens cum vemiali et originali, punitur zternaliter : dico sine prajudicio, quod positio est impossibilis.
Sunt tamen, qui probant cam sic, ut ante annos adolescentia non tenctur conferre de suo statu, quando natus est de infidelibus parentibus. Simus ergo in primo instantiin quo adclescens est, et in illo instanti non potest adolescens esse et conferre : quia prius est esse adolescentem, quam conferre adolescentem : ergo potest esse adolescens antequam conferre teneatur. Peccet ergo venialiter, et discedat, tune -non discedit nisi in veniali et originali : et ita videtur positio esse possibilis. Ad hoc autem meo judicio dicendaum, quod ista probatio multipliciter peccat : primo, quia esse adolescentem est esse in fieri et non in permanentia, sicut etiam juventus et senectus, Et cum dicitur, Simus in primo instanti in quo est adolescens, stultum dictum est : quia in talibus quae sunt in successione, non est accipere instans in quo sunt, sed tempus, et in tempore in quo est adolescens, potest et teneiur conferre : et si omittit, peccat mortaliter. Secundo peccat : quia dato quod adolescens posset esse in primo inStanti, {unc in eodem potest etiam conferre vel incipere conferre, quia aliquis primo potest esse adolescens et conferre adolescens, quia esse adolescentem non precedit conferre adolescentem in tempore, sed natura : et isto modo (judicio meo) positio est impossibilis. Dato etiam quod sit positum gratia disputationis, tune dico quod punitur poena sensibili in aeternum : et hoc per accidens, et non per se.
Et si objicitur, quod secundum hoc est in purgatorio vel in inferno et in limbo: ergo simul et semel est in diversis locis, Dico, quod ipse localiter est in inferno : et tamen non sentit, nisi acerbitatem veniali debitam : sed in limbo non est localiter, sed quoad pcnam limbi quae est carentia visionis Dei.
On this page