Text List

Articulus 17

Articulus 17

Quis sit finis annuntiationis ?

ARTICULUS XVII. Quis sit finis annuntiationis ?

Quinto quaeritur, Quis sit finis annuntiationis ?

Et videtur, quod fides : quia 1. Ita dicit Elisabeth, Luc. 1, 45 : "Beata quae credidisti".

2. Item, Via vile dicitur fuisse Beate Virginis fides : ergo fuit finis annuntiatlonis.

3. tem, In verbis Angeli persuasoris videtur hoc.

SED CONTRA : Fidem habuit Beata Virgo ante annuntiationem : ergo non fuit finis annuntialionis : quia non acquirebatur ei.

Solutio Dicendum, quod duplex fuit finis : unus in Virgine, et hic est consensus, vel fides verborum Angeli, non simplex fides qua creditur in Deum, quia illam ante habuit : et per hoc patet solutio ad primum.

Alius finis fuit consequens, scilicet conceptio cl incarnalio Christi, non per annuntiationem operantem, sed ad hoc disponentem Virginem, ut in ea Spiritus sancti operatione fieret : et per hoc patel solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17