Articulus 5
Articulus 5
Penes quid distinguunt Sancti et Magistri modos peccatorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Modi autem peccatorum varias in Scripturis habent distinctiones." Preeter enim modos hic determinatos, in multis modis inveniuntur Sancti differentias ponere peccatorum. Unde, I Joan. ur, 16: Omne quod est in mundo, concuptscentia carnis est, et concupiscenita oculorum, et superbia vite.
Item, Super Psalmum xxxvu, 6: A facie insiptentie mee, dicit Gregorius et Chrysostomus quod omne peccatum est ex insipientia. Ambrosius autem dicit, quodomne peccatum est ex contemptu. Et Augustinus, quod omne pec~ catum est ex libidine. Et Bernardus, quod omne peccatum est aut ex;amore mundi, aut ex superiluo amore sui.
Philosophus etiam dicit,” quod omnis malus est ignorans. Et Augustinus, quod omne peccatum est ex errore. De quibus omnibus disputare longum es-~ set et dispendiosum. Sed ea quae possunt queri, sunt duo, scilicet qualiter unumguodque illorum sumatur, secundum quod peccatum oritur ex ipso, et penes quid sumatur diversitas ipsorum ?
Solutio. Dicendum,§ quod diversitas est triplex quam ponit Magister in Zittera: et accipitur quidem generaliter, et penes primo inclinantia in peccatum ex parte affectus tantum.";Hoc autem aut est secundum ordinem in bonum, et sic est amor male incendens : aut secundum inordinatam fugam mali, et sic est timor male humilians. Si autem consideratur primo causa hujus inclinationis : tune est timor tantum, quia ut dicit Augustinus, etiam timor oritur ex amore: et hoc generaliter, aut est respectu boni. propril, aut ordinati ad proprium:. et primo est amor sui, et secundo modo amor mundi: et penes illa duo accipitur dictum Bernardi. Si autem accipitur inclinans ex parte affectus generaliter secundum comparationem ad dulcedinem objecti moventis: tune est “ibido, quae est in omni peccato movens ex parte affectus. Si autem est inclinans ex parte irascibilisin speciali: tune est contemplus. Si vero ex parte rationis tantum: hoc potest esse tripliciter, scilicet secundum privationem habitus regentis, vel secundum contrarium habitum regenti, aut secundum privationem cognitionis non speculative sed approbationis boni. Et primo modo peccatum est ex insipientia, secundo modo ex errore, et tertio modo ex ignorantia, de qua dicit Phileosophus, quod omnis malus est ignorans. Divisio autem adducta de epistola Joannis sumitur penes generalia objecta moventia potentias ad peccandum: quia illud aut est imtus, aut extra. Siintus: tune est concupiscentia carnis. Si extra: aut secundum concupi-~ scibilem, aut secundum irascibilem. Et primo modo est concupiscentia oculorum. Secundo modo est superbia vite.
Secunda autem diversitas concupiscentie quam ponit Mattheus, sumitur penes generalia instrumenta peccandi, que sunt cor, os, et manus sive opus.
Tertia diversitas sumitur penes ea contra quae ordinatur offensa sive nocumentum peccandi, quae sunt Deus, proximus, et ipse peccans.
Ad id autem quod queritur, Quid sit insipientia ? Dicendum, quod insitpientia dicitur dupliciter, scilicet a privatione ejus quod est sapere: et tunc est idem quod ignorantia, et sic non est radix omnis peccati. Dicitur etiam a privatione sapientiae et boni: et sic omne peccatum procedit ex ipsa, quia in omni peccato desipit bonum quod deseritur abipso.
Error autem dicitur dupliciter, scilicet in scientia eligendi, et sic non est radix: et in eligendo, et sic radix est, quia omnis peccans eligit erronee, licet sciat aliter eligere.
Libido etiam accipitur dupliciter, scilicet actualis placentia boni inordinata, et sic est speciale peccatum actuale. Dicitur etiam habitualis concupiscentia boni-commutabilis, et sic est radix omnis peccati: quia aliter placet bonum commutabile in omni peccato, cum sit conversio ad ipsum.
On this page