Articulus 6
Articulus 6
1. Dicit Glossa, Proverb. vi, 16, super illud : Sex sunt quae odit Dominus, etc., quod enumerat ibi septem capitalia crimina, et comparatione discordiam seminantis, quasi minora deponit. Sed nullum enumerat ibi de illis. Ergo illa cum illis faciunt ad minus quae tuordecim..
Preterea, Vitium. amplioris multiplicationis est, quam virtus, cum unam: virtutem circumstent ad minus duo vi-. tia, unum secundum defectum, et alterum secundum superabundantiam : cum igitur septem sunt virtutes, videtur quod quatuordecim debeant esse vitia principalia.
Si dicas, quod vitia sumuntur per oppositionem ad virtutes cardinales, et non per oppositionem ad theologicas, tunc videtur quod ad minus octo sunt vitia: quia quatuor sunt cardinales virtutes.
3. Item, Augustinus in libro Con/ essionum enuinerat ista vitia, et addit stultitiam, et quaedam alia. Ergo videntur esse plura, quam hic enumerentur. ,
4. Preterea, Luxuria et gula opponuntur temperantie : quare ergo non sumuntur alia vitia penes oppositionem ad alias virtutes cardinales ? Nullum enim opponilur fortitudini vel prudentie, nisi secundum quod justitia est generalis virtus.
5. Ttem, Cum septem sint dona, et octo beatitudines, et duodecim fructus, quare per oppositionem adilla non determinantur alia vitia ? Videtur enim, quod ita debeat fieri : quia opposita horum sunt vitia : ergo sicut ista sunt principalia in bonis, ita opposita eorum sunt principalia in malis : ergo jam multa erunt vitia capitalia.
6. item, Videtur quod quaedam contrarietas sit inter Gregorium et Isidorum de vitiis istis: quia Isidorus super Deuter. vu, 1, sic enumerat : Gastrimargia, philargiria, fornicatio, ira, tristitia, acedia, cenodoxia. Gregorius vero enumerat super Job, xxxv, sicut hic in Litera recitantur. Constat autem, quod Isidorus nullam facit mentionem de invidia, nec eliam de superbia: cenodoxia enim et superbia non sunt idem, cum cenodoxia sitidem quod immunda gloria a cenos quod est dutum , et ste quod est gloria, vel vana gloria : vana autem gloria non est idem quod superbia: ergo videtur esse contrarietas,
Sotutro. Ad haec et alia quae objici de facili possent contra divisionem, dicendum quod capitale vitium dupliciter dicitur. Uno modo quod plectendum capite : et sic accipitur in Glossa, Proverb. vi, 16. Alio modo quod est caput in numero vitiorum, ad quod cetera tamquam membra reducuntur : et sic accipitur hic capitale vitium quasi fontale vitium, a quo cetera oriuntur ; et ideo tam secun- dum Isidorum quam secundum Gregorium ponuntur unicuique istorum multe filia quee nascuntur ex ipso.
Ad aliud dicendum, quod licet vitium opponatur virtuti, non tamen oportet guod vitium primum principali virtuti opponatur: et ideo capitalia vitia non sumuntur per oppositionem ad virtutes cardinales, vel theologicas, vel dona, vel beatitudines, sed penes generalia moventia appetitum, ad quae sicut ad causam alia vitia possunt reduci, ut infra patebit.
Er ap illud dicendum, quod superbia dupliciter atcipitur. Uno modo generali-. ter, secundum quod superbia dicitur quasi supervia, quae ad superiora quecumque viam sibi facit : et sic appetitus excellentie ad. quecumaue superiora vocatur superbia : et sic ipsa non est speciale et capitale vitium, sed potius causa omnium vitiorum: et sic accipitur ab Isidoro : et sic etiam Gregorius vocat superbiam reginam vitiorum. Et sic cenodoxia sive inanis gloria accipitur sub ea, et sic est gloria de inanidignitate, et illa est specialis et capitalis.
Secundo modo dicitur superbia specialiter appetitus in dignitate vel prelatione : et sic ipsa idem est quod inanis gloria predicto modo dicta, et sic a Gregorio dicitur unum capitale vitiorum : et inanis gloria est idem quod appetilus gloriae in laude quae inanis est : et cum laus non sit principale movens ad quod alia reducantur, non erit hoc modo capitale vitium, sed filia capitalis.
Dicendum, quod principaliter moventia aut sunt ex parte spiritus, aut sunt ex parte carnis. Si ex parte spiritus : aut movent per rationem apparentis boni, aut apparentis mali, Si secundum rationem apparentis boni: aut boni quod est in se, aut ejus quod est in altero. Si in se: tune est perversus ordo in illud : et sic est seperbia, quae superextollitur de bono aceepto generaliter, Si autem est in allero : tunc perversus ordo in illud est ad desiruendum bonum illud per invidiam, et hoc iterum in genere. Si autem est movens secundum rationem apparentis mali: aut quod est pena, aut quod est culpa. Si est appetitus contra malum culpe destruendum, non potest esse perversus: et ideo ex parte illa non potest esse aliquod vitium. Si vero est contra malum peene : aut in se, aut in alio, Si est contra malum pene in se et perverso modo: tune est acedia, quae fugit poenam quae est ex labore spiritualiam : et ideo quaerit evagari, quia in spiritualibus non | invenit unde letetur, eo quod laboriosa reputat. Si autem est malum apparentis pone in alio et perverso modo : tune est ira quae est appetitus vindicte, eo quod videtur penam intulisse illi cui irascitur..
Si avurem objicitur, quod apparens bonum multiplicatur per bonum'cujuslibet virtutis, sicut est apparens verum, et apparens alitum, et apparens delectabile : ergo oportet multiplicare vitia per appetitum in illa.
Item, Sicut est delectabile sensus gustus, et sensustactus: ita sunt delectabi- lia aliorum sensuum : ergo sicut accipiuntur duo vitia penes delectabile gustus et tactus, ita accipienda sunt vitia penes delectabilia alia. Dicendum, quod non est verum : quia cum verum in moribus ordinetur ad bonum, non est completus appetitus in apparens verum : et ideo penes verum non potest sumi capitale vitium : une infidelitas et error non sunt: vitia capitalia, licet sint.criminalia et mortalia. Et hujus causa est, quia non estpenes appetitum completum, sed est ibierror ex deceptione quae in quantum deceptio est, non est voluntaria : et ideo si esset intidelitas vitium capitale, non essent duces cum regina, ut dicit Gregorius: quia posset esse, quod superbia regina inesset, et alia sex vitia, sed non infidelitas : et ideo infidelitas vitium capitale esse non potest.
Ap Avivo dicendum, quod delectabilia precipue concupiscibilis et irascibilis, cum sint partes sensibilis anime, ut dicit Damascenus et Aristoteles et Avicenna et Hieronymus super principium Ezechielis in Glossa, non sunt extra carnem : et cum irascibilis precipuus actus sit insurgere pugnando contra nocivum, hoc habet locum in acedia et ira. Concupiscibilis autem praecipue est delectabile carnis appetere : et hoc habet in delecta-. bili gustus et tactus in summo ; et ideo penes hoc nullum speciale accipitur nisi gula et luxuria.
On this page