Text List

Articulus 26

Articulus 26

An Christus secundum differentem modum ab aliis frat in lembis Adae vel Abrahae ?

ARTICULUS XXVI. An Christus secundum differentem modum ab aliis frat in lembis Adae vel Abrahae ?

Hic incidunt tres questiones difficiles. Prima est, Utrum Christus secundum differentem modum ab aliis hominibus fuerit in lumbis Adw, vel Abrahw ? Secunda, Quid sit decimari in lumbis Abrahe, vel non decimari? Tertia est, Quid sit peccare in Adam, vel non peccare ?

Circa primum proceditur sic: 1. Dicit Augustinus in libro VIIT super Genesim, quod omnes per corpulentam substantiam fuimus in Adam. Aut igitur intelligitur corpulenta substantia, que est secundum formam et materiam corpus nostrum : aut corpulenta substantia, quae est materia corporis nostri. Constat, quod non primo modo: quia sic corpora nostra organizata fuissent ibidem, quod esse ibi non potest. Si autem corpulenta substantia est materia corporis nostri. Contra: Materia illa fuit aliquid signatum in Adam, vel materia alterius: ergo omnium corporum factorum et futurorum [uit ibi materia per aliquod signatum, quod valde irrationabile est: quia si fuisset ut mons maximus, non posset in tot dividi: precipue tamen si mundus infinilus esset, semper possibile esset homines ex hominibus propagari. . Sunt tamen et fuerunt ante nos, qui hoe dixerunt, sicut Magister qui feert hune hibrum, et solvit objectionem factam, quod quidem de omnibus aliquid fuit in eo: et hoc operatione Domini multiplicatum est in tot, quot nascentur, sicut materia quinque panum in tot millia hominum qui inde satiati dicuntur. Sed contra hoc est, quod opus nature secundum totum esset miraculosum, et non naturaliter generarentur homines ex hominibus.

2, Praeterea, Etiam eadem ratio est de equis, et asinis, et aliis animalibus, qualiter illa traducta sunt ex primis quae ereata sunt in operibus sex dierum.

3. Praeterea, Hoc deducitur ad impossibile sic: Deus multiplicat acceptum ex Adam: aut ergo aliquid de elementis mundi materie illi addendo : aut de novo materiam creando, et addendo ili. Si aliquid addit de elementis mundi: igitur non totum fuit in Adam, ut tpst dicunt: quia opinio illorum est, quod nihil convertitur in veritatem humane nature quae a primis parentibus est sumpta. Si secundo modo, quaeritur idem. Si autem dicatur, quod illam materiam in se multiplicat, nec creando aliquid quod addatur, nec aliud convertendo in eam: hoc non est intelligibile : quia dicunt Sancti, quod quinque panes multiplicavit, sicut multiplicat segetes ex uno grano. Hac autem multiplicatio fit per alia grana in segetum conversionem: unde tune non est simile quod addunt : quia panes multiplicavit per conversionem aliene materiae in ipsos.

Propter hoc alii subtiliorem invenerunt phantasiam, et dixerunt quia materia est divisibilis in infinitum per actum nature: et ita quod quilibet habeat aliquid de primo. Sep contra: Aut materia secundum quod est substantia ens in potentia tantum, divisibilis est: aut maicria quanta. Si primo modo, hoc non capit. intellectus, quod actu aliquid dividatur divisione materiae et non forme, quod nullam habeat quantitatem : et hoc est contra Philosophum in I Phystcorum, dicentem, quod si tantum unum est quod est substantia, quod illud est indivisibile, eo quod non dividitur materie divisione nisi quantum. Forme autem diVisione potest addi aliquid quod non est quantum, sicut ens, et substantia, et alia hujusmodi genera quae suis differentiis dividuntur: sed non habet locum hic hujusmodi divisio. Si autem dicunt materiam quantam esse, Contra: Philosophus in If de Anima dicit, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti: hic autem terminus et ratio sumitur a duobus: a quantitate humidi radicalis, quod est materia prima generationis, et a vigore virtutis formative, et informatione, sicut innuit Galenus, qui dicit quorumdam defectum membrorum causari ex defectu materia, quorumdam autem ex defectu virtutis : igitur illa materia proportionata est tanto corpori in tanta quantitate, quae si minor sit, non erit tantum: ergo si dividatur, non dico jam, in infinitum, sed etiam ad modicum, sicut in duo, non generabitur inde tota quantitas corporis humani: et sic nihil est quod dicunt de divisione in infinitum.

Si forte dicatur, quod hoc verum est: et ideo modo nascuntur homines minoris quantitatis, quam antiquitus : quia divisa materia facta est minor.

Contra: 1. Secundum hoc continue filius deberet esse minor patre in tanta quantitate, quanta dividitur materia in numerum filiorum et filiarum. Et cum aliquis legatur habuisse triginta filios, et plures filias, ipse triginta partibus debuit esse major quolibet illorum filioram, quod ridiculum est.

2. Praeterea, Sepe videmus filium generari majorem patre.

3. Praeterea, Tamdiu duravit successus hominum, quod mirum est quod modo atomales non essemus.

4, Praeterea, Forte alia ratione eliditur haec opinio, scilicet quod ab Adam divisum est, aut totum formatum est in corpus Seth, aut non totum, sed pars est reservata in Seth ut inde filius Seth nasceretur. Si primo modo, cum hoc quod habet formam humanam in uno non sit susceptibile forme humane in altero, nee resurgat cum eo, ut dicit Augusti- nus, non potest ex illo fieri corpus allerius per successionem : contra rationem enim valde est, quod res sit in potcntia ad formam quam jam habet. Si autem dicalur, quod non obviat dictum Augustini de resurrectione: quia nobilius esse habet in secundo, quam in primo. Contra! In primo est sicut radicale membrum hominis, et non sicut nutrimentale: quia hoc datum fuit, quod ipsum formatur totum in corpus hominis: ergo in primo habet nobilius esse. Si propter hoe detur alia pars, quod non totum formatur in corpus, sed reservetur pars, tunc sequitur, quod aut dividitur in partes numerantes totum, sicut media, tertiae, quarte, quinte, aut in partes numerantes, quarum wunaqueque minor est precedente divisa. Si primo modo, tunc stabit de necessitate propagatio generis humani, tot natis in quot partes illud semen est divisum. Si secundo modo, tunc posterior semper minor est patre suo in aliqua quantitate, et hoc non est verum, quia visus probat per contra~ rium irequenter.

3. Praeterea, Philosophi communiter omnes dicunt, quod generatio est de su~ perfluo alimenti, cui confertur vis informativa per organa generationis ;: igilur non est hoc modo sicut illt dicunt.

6. Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus dicit, quod semen genera~ tionis assimilatur fiio egredienti de domo pairis: quia sicut ille partem substantia secum defert, et illam multiplicat per negotiationes et lucra: ita semen partem substantiae radicalis humidi in quo organa formantur, secu defert, et multiplicat illam per att parte matris.

Solutio Sine prejudicio dicimus, quod non fuimus in Adam per aliquod signatum: sed dicimus, quod duplex est materia humani generis, scilicet signata in forma hominis, vel in forma partis hominis: sicut est materia Petri, vel pedis Petri: et est materia originalis. Ma~ teria autem originalis est quae decisa est de corpore Ada, id est, de co quod in potentia fuit corpus Ade, hoc enim fuit superfluum alimenti - decisa, inquam, per actum generative virtutis, et accepit virtutem formativain in loco determinato ab anima Ade, ut ex illa formaret corpus filii, et tota converte retur in ipsum. Nee dicitur super fluum, quod ab substantiae individualis sustentationem non est deputatum per actum nutritive potentiae ; sed de hoc quod sibi superfluit, ministravit generative ad speciel sustentationem et miultiplicationem. Tlud idem autem non convertitur in corpus filii Seth, nec pars ejus, ut probatum est, sed potius ipsum accipit humidum alimenti in corpore Seth: et iterum superfluum jllius humidi mittit generative, ut accipiat formativam vir tutem ab illa quae originata est ab Adam: et sic fit successio per omnes, Et hoc voco materiam quae originaliter convertitur ad unum hominem Adam: sic enim fuimus in Adam omnes, Et hoc innuit Augustinus, quando dicit, quod si homo cibetur carnibus hominis alterius, et generet, quod resurget cara ila in quo {uit ex humide radicali, non in Jo in quo fuit nutrimentum tantum.

Unde videtur mihi, quod superiores opiniones, aut false sint, aut non possunt intelligi qualiter sint vere. Et con= edo raliones in contrarium adductas.

Et quantum ad hoc dico, quod cum dicitur, Christus fuit in lumbis Adae, fuit per materiam hoc modo originalem, sed non sicut ali homines. Corpulentum enim in quo facta est formatio, sic ori= ginaliter fuit ibi: sed virtus formans non est inde originata, sed potius a Spiritu sancto, ut supra dictum est. Et ideo cum dicitur, Christus sicut alii fuit in lumbis Abrahae, puto non esse concee dendum: sed cum dicitur, Christus per hoc per quod alii fuitin lumbis Abrahe vel Ade, concedendum est: quia unum dicit substantiam materia vel originem,

alterum autem dicit modum propagationis vel generationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26